Salimbene de Adam: Cronica

Pag 111


De truffis fratris Detesalve de Florentia, qui erat ex Ordine fratrum
Minorum.

Sed frater Deustesalvet de Florentia ex Ordine Minorum,
qui more Florentinorum magnus trufator erat, optime respondit
stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videretur, Prover.
XXVI. Nam, cum quadam die ad domum Predicatorum ivisset
et illi invitassent eum ad prandium, dixit quod nullo modo
ibi staret, nisi ei darent de tunica fratris Iohannis, qui in domo
illa erat, ut pro reliquiis reservaret. Promiserunt et magnam petiam
de tunica sibi dederunt, cum qua post prandium purgato
ventre posteriora terxit, et petiam deiecit in stercora. Postmodum
accipiens perticam stercora revolvebat, clamans et dicens:
«Heu, heu! Succurrite, fratres, quia reliquias sancti requiro, quas
perdidi in latrina!». Cumque vultus suos inclinassent ad orificia
camerarum, cum pertica stercora revolvebat valenter, ut stercorum
fetorem sentirent. Infecti itaque tali odoramento erubuerunt
confusi, cognoscentes se a tali trufatore delusos. Huic fratri
Detesalve aliquando data fuit obedientia ut ad provinciam Pennensem,
que est in Apulia, iret ad habitandum. Ipse vero ivit ad infirmitorium
et denudavit se, et aperiens quamdam culcidram tota
die in ea latuit iacendo in pennis. Cum autem requireretur a
fratribus, invenerunt eum ibi dicentem quod obedientiam suam
iam compleverat. Et ideo occasione istius truffe obedientia fuit
sibi remissa, et non ivit illuc. Cum autem quadam die tempore
yemali per civitatem Florentie ambularet, contigit ut ex lapsu
glatiei totaliter caderet. Videntes hoc Florentini, qui trufatores
maximi sunt, ridere ceperunt. Quorum unus quesivit a fratre
qui ceciderat utrum plus vellet habere sub se. Cui frater respondit
quod sic, scilicet interrogantis uxorem. Audientes hoc Florentini
non habuerunt malum exemplum, sed commendaverunt
fratrem dicentes: «Benedicatur ipse, quia de nostris est».
Aliqui dixerunt quod alius Florentinus fuit qui dixit hoc verbum,
qui vocabatur frater Paulus Millemusce ex Ordine Minorum.

Torna all'inizio