cancellarium in Maguntina ecclesia fecit eligi, et a suis saffraganeis consecrari. Dum autem
Alexander papa demoraretur in Francia et in ecclesiis Dei ecclesiastica iura disponeret,
Octauianus Lucce mortuus est. Cui Guido Cremensis auctoritate Rajnaldi cancellarii imperatoris
successit, et a suis Paschalis est appellatus.
Interea rex W[ilhelmus], sedata Sicilia, congregato per mare et per terram exercitu, in
Apuliam uenit, et primo Tabernas in ore gladii cepit atque dextruxit. Dehinc Tarentum
ueniens ipsus obsedit et habuit, in quo uindictam maxima de suis proditoribus fecit. Post
hec exercitum suum uersus maritimam Apulie direxit. Quod audiens comes Robbertus, qui
tunc apud Salpas cum suo exercitu morabatur, metuens ne barones Apulie ipsum solito
more relinquerent, in Abrutium est reuersus. Quo cognito, rex W[ilhelmus] Riccardum de
Saya cum magno exercitu post eum misit. Sed comes Robbertus, utpote uir astutus et
sapiens, ante aduentum illius regnum exire curauit. Rex autem W[ilhelmus] usque Sanctum
Germanum cum suo exercito uenit, comitem Riccardum de Aquila a regno expulit, et Montem
Archanum, quem ipse de nouo edificauerat, a galiotis suis capi fecit et dextrui, in quo
uxorem eius et filium comprehendit. Et sic recuperata tota terra, Salernum uenit. Et quia
indignatus erat Salernitanis ciuibus, urbem intrare noluit sed iuxta eam tentoria fixit. Cepit
autem a ciuibus magnam pecuniam petere, quam cum illi statim soluere non possent, inuenta
occasione plurimum indignatus, quosdam ex eis suspendi fecit, nominatus aliis, quod
nisi pecuniam cito soluerent, urbem dextrueret. Beatus autem apostolus M[atheus], qui
Salernitane civitati a Deo patronus datus est et defensor, ciuitatem suam in tanto discrimine
non reliquit. Nam cum rex in eo esset proposito, quod multa mala Salerno inferret, media
die cum tanta esset celi serenitas, quod nulla in aere nubes appareret, subito a septemtrione
uentus ualidus cum ingenti pluuia et turbo impetuosus erupit, qui totius exercitus tentoria
uniuersa deiecit et tentorium regium in eminenti positum sic a loco, in quo fixum fuerat,
impulit et commouit, quod regem dormientem pene prostrauit. Expergefactus rex et tanta
inundatione attonitus cepit fugere et apostoli auxilium inuocare et uix in quodam paruo tentorio
[fugiens] se recepit. Et licet rex animi sui timorem super hoc facto dissimularet, magnates
tamen curie et uiri prudentes manifeste nouerunt, hoc miraculum uirtute apostolica
perpetratum; apostolus enim in hoc facto et commisso sibi populo et regi manifeste consuluit,
dum et commissum sibi populum a periculo eruit, et regem ne propositum malum perficeret
inpediuit. Rex ergo quod factum fuerat secum recogitans et indignationem apostolicam pertimescens,
|
|