poterat conservari a casu in peccatum sine gratia quam post. Vel dicendum,
quod non consentire tentationi, dicitur dupliciter: vel ita quod importetur negatio
tantum; et ita cum non relinquatur aliquis actus, non remanebit ratio meriti:
et hoc potuisset contingere in primo statu propter hoc quod homo non cogebatur
tentationem exteriorem discutere, cum interiori tentatione non urgeretur;
vel ita quod importet actum voluntatis tentationi repugnantem; et sic resistere
peccato semper est meritorium in eo qui gratiam habet.
Ad secundum dicendum, quod quamvis homo in primo statu non habuerit certamen
interius, habuit tamen certamen exterius; unde et victoriam habere potuit,
qua coronam mereretur. Nec tamen est de necessitate meriti certamen contra
aliquem impugnantem, quia sic in Angelis meritum non inveniretur; sed de
necessitate meriti est certamen quo quis contendit apprehendere aliquid quod
supra se est, secundum quod aliquis quasi viribus suis luctatur; nec oportet ut
ubi est maius certamen, ibi sit maius meritum; sed ubi est magis legitimum.
Contingit autem in minori impugnatione magis legitimum certamen esse.
Ad tertium dicendum, quod aliquid potest dici difficile dupliciter: vel ex arduitate
operis; et sic virtus intelligitur circa difficile esse, quod scilicet in se difficile
est, et arduum: vel ex imperfectione operantis; et sic virtus circa difficile
non est, sed talem difficultatem virtus tollit; quanto enim aliquis virtuosior est,
tanto facilius opera virtutis exercet. Nec tamen dicendum est, quod quanto virtuosior
sit, minus mereatur. Et per hunc modum est difficultas maior in operibus
hominis post peccatum ex imperfectione operantis.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod opera alicuius Angeli sint minus meritoria
quam alicuius hominis, non contingit ex imperfectione Angelorum, sed ex
conditione gratiae; quae quamvis in Angelis sit maior secundum statum, quia
propinquior fini, cum sit minor via Angelo data quam homini, ut supra dictum
est; tamen gratia hominis potest esse maior in virtute merendi. Angelis enim
data est gratia ad determinatum gradum, secundum determinatum ordinem,
promerendum; et ideo ulterius praemium per gratiam illam mereri non possunt.
Homo autem cum ex conditione naturae ad nullum ordinem determinetur, sed
indifferenter ad omnes se habeat, accipit gratiam etiam indifferenter ordinatam
ad promerendum gradum cuiuslibet ordinis secundum genus suum: et ideo non
oportet quod ratione ista homo in primo statu minus mereri potuisset quam post
peccatum.
Ad quintum dicendum, quod quamvis homo nunc ad eumdem terminum perveniat
ad quem pervenisset ante peccatum, non oportet tamen ut aequalem efficaciam
in merendo habeant actus eius: quia quod tunc ex paucis actibus mereri
potuit, nunc oportet quod ex multis actibus mereatur; ita quod per exercitium
actuum in quamdam perfectionem crescat, secundum quam sibi competat meritum
tanti praemii, quantum prius habuisset.
|
|