Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 160


miserunt consules suos et plerosque alios milites Brixie ad
imperatorem. Qui se imperatori reddiderunt ea die in vice
tocius civitatis sue cum spatis nudis in manibus eoque pacto:
quod destruerent omnes turres Brixie et totum murum civitatis
totumque fossatum et per imperatorem potestatem
reciperent, quamcunque vellet eis tribuere; et quod universam
pecuniam ei redderent, quam olim receperant a Mediolanensibus,
ut imperatori resisterent, ac insuper libras sex mille
olim Mediolanensium veterum; et insuper quod redderent
imperatori omnes arces et forcia castra, que sunt in episcopatu
Brixie; et quod iurarent omnes Brixienses obedire omnibus
preceptis imperatoris tam pro faciendo exercitu Rome vel
in Apulia aut ubicunque preceperit imperator, quam etiam
pro omnibus aliis rebus.
Interea Placentini postquam hec acta fore cognoverunt,
non leviter terrefacti sunt tum propter Mediolanenses ac
Brixienses, qui substentaculum ipsorum fuerant et imperatoris
iugo se supposuerant, tum etiam propter prefatam obsessionem,
que super eos iurata fuerat, partim quoque quia Cremonenses
et Papienses atque Laudenses aliasque Lombardie
civitates, que cum imperatore fuerant non parve, inimicos

1



5




10




15




20
Torna all'inizio