De his que dominus Philippus legatus in Alamannia post mortem langravii
fecit.
Porro legatus, quamvis ante fuerit famosus et nominatus, post
captionem vero civitatis Padue longe famosior habebatur. Hic
in Alamannia antiquo tempore fuit legatus occasione langravii,
qui post depositionem Friderici factus fuerat imperator. Cuius
legationis tempore erant in Alemannia tres provincie, in quibus
erant aliqui sollemnes fratres, qui disciplinam Ordinis contemnentes
nolebant obedire ministris. Cumque venirent ad consulendum
legatum, capiebat eos et tradebat in manibus ministrorum, ut
in eis et de eis iuditium et iustitiam exercerent, secundum quod
statuta Ordinis requirebant. Factum est autem ut langravius
moreretur. Iste vero, cum esset in alia civitate, audita morte
langravii, timens Conradum filium Friderici, qui Alemanniam faciebat
optime custodiri, precepit uni de familia sua ut per plures
dies cameram nemini aperiret, quia fugere disponebat, ne penitus
caperetur. Et mutato habitu et assumpto solummodo uno socio,
occulte et latenter venit ad locum fratrum Minorum. Et vocato
guardiano seorsum dixit ei: «Cognoscis me?». Cui ille respondit:
«Minime». Cui legatus: «Ego bene cognosco te. Precipio tibi per
obedientiam ut ea que dixero tibi remaneant in te ipso et nemini
debeas revelare, quousque revelandi licentiam tibi dabo, et quod
tu non loquaris alicui nisi coram me, et non in Theotonico tuo,
sed semper Latinis verbis. Langravius mortuus est, et ego sum
legatus. Dabis ergo michi et socio meo habitum Ordinis et sine
mora fugabis me et perduces ad locum securum, ne capiar a Conrado».
Quid plura? Obedienter et gratanter facta fuerunt omnia
ista. Cumque vellet eos extra civitatem perducere, invenit
portam unam clausam, similiter secundam et tertiam. Sed per
tertiam, per vadum, quod erat subtus portam, viderunt quemdam
magnum canem exterius exeuntem, et visum est eis eodem modo
posse eos exire. Quod cum attemptassent, propter grositiem legatus
exire non poterat. At guardianus posuit pedem super nates
ipsius et calcavit comprimendo ad terram, et ita exivit. Cumque
omnes IIII fuissent egressi, arripuerunt iter et pervenerunt illa
|
|