Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 12


reducturus. Antonius namque Ordelaffus, quem triennio ante Piccinini
viribus ea urbe potitum ostendimus, civium plerisque in exilium
actis, ceteros inde, et quia infaustus esset eius principatus,
habuit infensissimos. Hinc, cum nullus esset tunc pontificis Romani
in provincia potentatus, cives aeque ac extorres urbem Sfortiae tradere
quaesiverunt.
XVIII. Quae cum Piccininus haberet explorata, statuerat, Antonio
Mediolanum in exilium acto, reductos extorres Francisci filii
et Malatestae praesidio fovere. Antonius vero, qui pridem beneficii
a Piccinino accepti ingratus quaesiverat deficere ad Florentinos, ab
illis impetraverat Petrum Iampaulum Ursinum, qui esset unicus
suae reipublicae copiarum ductor, in proximis Forolivio locis supra
Castrumcarum contineri, defectionis conficiendae tempora expectantem.
Venientes itaque Forumlivium Piccininus filius Malatestaque,
postquam cohortes quas abduxerant speciosa in urbis area
constiterunt, convocatum in consultandam rem communem Antonium
perduxerunt Bagnolum: quo ex vico, quid bonum in finem
Piccininus pater constituisset edoctum Franciscus unica deductum
turma cum misisset Forum popilium arcem oppidumque redditurum,
fefellit ille deducentes, et arcem ingressus oppido illos iaculis deturbavit.
Quae cum primum intellexerunt Piccininus Malatestaque,
Forumlivium ducentes per arcem irruperunt, et civibus, qui ab iratis
diripi magis formidarent, quam odiosi hominis partes fovere intenderent,
resistentibus, commissum est praelium, in quo, plurimis ex
equitatu vulneratis, unicus est occisus. Tandem ductores, viso populi
quem ferocem noscerent repugnandi ardore, Mallianum usque recesserunt,
et Antonius, in urbem reversus, Ursinum ea admisit conditione,
ut in vim foederum, quae e vestigio firmaverunt, ipse urbis
dominio potiretur, populi Florentini iussa pace et bello executurus,
illum vero quadringentorum equitum peditum ducentorum stipendio
adiutum quinquennio ab omnibus protegerent Florentini.
XIX. Tulit eam rem graviter pontifex Romanus, et, exorantibus
Florentinis ut vicarium Ecclesiae decreto Antonium confirmaret,
detestatus est eorum postulata, qui civitatem Ecclesiae suamque se
invito tenerent praesidio et insuper peterent tyrannum in illa foveri,
quem non ignorarent, praeter eiectos patria meliores quosque, ceteris
etiam esse civibus odiosum. Per id ferme temporis pontifex Romanus

Torna all'inizio