Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 98


[9.] Liudprandus audiens quod Sarraceni depopulata Sardinia etiam loca fedarent illa, ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, misit et dato magno pretio accepit et transtulit ea in Ticinis ibique cum debito tanto patri honore recondidit.
[10.] Anno ab incarnatione Domini DCCXXVII, mortuo Paulitione duce apud Civitatem novam, qui ducavit annis XX, mensibus VI, cui successit Marcellus dux.
Eo quoque tempore Leo imperator migravit a seculo; cui successerat Constantinus.
Circa hec tempora Donatus patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem rexit annis VII. Huic successit Antoninus patriarcha.
[11.] Eodem quoque tempore prelibato Marcello duce mortuo, qui apud Civitatem novam Venecie ducatum annis decem et octo et diebus viginti gubernaverat, cui successit Ursus dux, qui etiam in eadem civitate sepedictum ducatum rexerat annis XI et mensibus V. Unde postmodum Venetici illum acri livore interimentes, quinque annorum spatio magistris militum tantummodo subditi manere voluerunt. Primus quorum nomine Leo dicebatur, cuius potestas super eosdem fuit anno I. Deinde secundus illorum nominabatur Felix, cognomento Cornicula, qui similiter illos unius anni spatio rexerat. Exinde tercius magister militum vocitabatur Deusdedi, filius sepedicti Ursonis interfecti ducis, qui etiam unius anni spatio illius potestatis fuerat. Postmodum quartus ex is habebatur Iubianus nomine, ypatus; eiusdem honoris unius anni similiter possessor fuerat.
[12.] Cuius quoque diebus exarchus, Ravenne primas, Venetiam veniens, nimiumque Veneticos postulans quatenus propriam urbem, quam Ildebrandus, nepos Liubrandi regis, et Paradeus, Vicentinus dux, captam habuerant, tueri atque defendere eorum auxiliis potuisset. Cuius Venetici faventes petitioni, navali cum exercitu prelibatam Ravennam ad urbem properantes, unus illorum, Ildebrandus

Torna all'inizio