erat, ad locum sanctissimum venit et tanto thesauro, quem ut animam suam dilexerat,
eum vacuum repperit. Hoc visu valde tristari coepit, dicens atque affirmans se nunquam
vivere velle, nisi Deus suorum patrum Senesii et Theopontii corpora redderet.
Huius vocibus et orationibus omnipotentis Dei pietas inclinata per suorum fidelium merita
predictorum monachorum navigio ventum validum insurgere fecit; et quantum in tribus
diebus navigando perrexerant, tantum una die Deo volente inviti redierunt. Eadem autem
virgo Deo devota flens et plorans supra ripam fluminis stabat atque circumspiciens
suorum patrum corpora, ut sibi redderentur, orando clamabat, quod et Deus suis
votis misericorditer annuit. Vir autem venerabilis Rodulfus hoc facto multum dubius
atque sollicitus tandem Dei dispensante providentia optimum invenit consilium, intelligens
sanctorum corpora sine sua famula ad nullam aliam velle ire provintiam. Illam itaque
Deo devotissimam virginem in suam navem cum omni susceperunt reverentia. Sic ergo
cum omni gaudio omnique prosperitate ac citissima velocitate plurimis corruscantibus
miraculis ad Nonantulam Dei gratia ordinante perveniunt.
4. Hanc igitur Dei famulam sanctissimae Veronicae vestigia secutam fuisse non incongrue
possumus dicere. Illa etenim Veronica femina reverendissima imaginem Christi
in panno depictam in cervicali suo in loco dignissimo occulte reconditam habebat eamque
venerando atque valde diligendo custodire studebat. Haec autem sanctorum Senesii et
Theopontii famula eorum corpora dignissimo in loco recondita habebat semperque cum
magno studio custodiebat. Illa denique legatis ab imperatore Tyberio missis pro fama
Christi ac de suis factis aliquid mirum invenire iussis gloriosam Christi imaginem ostendit.
Ista autem virgo fidelissima sanctorum corpora venerabilibus monachis a Petro abbate
pro eorum desiderio transmissis ostendit atque invenire fecit. Romani vero imperatoris
legati Christi imaginem inventam sine ipsa Veronica Romam ducere navigio temptaverunt,
sed Dei obstante voluntate, quod voluerunt, adimplere nequiverunt. Ipsaque
accepta cum omni alacritate sequentibus signis atque virtutibus Romam venerunt. Sed
eadem Veronica in fide Christi perseverans et pro eius amore Romae degens ibi vitam
finivit et in aeternum cum Christo vivit. Sancti etiam monachi beatissimorum corpora
reperta sine prefata virgine ad Nonantulam deferre navigio voluerunt; sed Dei resistente
potentia, quod cupiverunt, perficere nequiverunt. Ipsaque ab eis recepta magnis sequentibus
signis ad Nonantulam citissime devenerunt. Ubi ipsa apud aecclesiam sancti
Martini in Coziano tribus miliariis ab eadem Nonantula distantem pro eorum amore
Deo serviendo degens vitam finivit feliciter et cum Christo regnat perpetualiter.
5. Igitur postquam Dei opitulante clementia a venerabili abbate cunctisque fratribus
simul et ab omnibus Nonantulae populis beatissimorum martyrum Senesii et Theopontii
corpora mirifice et honorifice fuerunt suscepta ibique aromatibus atque decoribus multis
venerabiliter in pace digne sunt tumulata, illico multitudo languentium, cecorum,
claudorum, auditis atque visis plurimis signis, quae omnipotentis Dei misericordia per
illorum fecerat merita, a finitimis locis ad illos defluere facto agmine coepit. Quique
autem aliqua infirmitate vel mestitia detenti suppliciter veniebant, incolumes et alacres
eorum piis meritis in propria rediebant. Unde accidit, qued divina inspirante gratia non
solum ab omni Nonantulanensium populo, verum etiam a longinquo petebatur, optabatur,
deprecabatur, ut prefatorum martyrum corpora per urbes atque castella aliqua peste
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|