prorsus quippe existat vestra a Deo promota regalis precellentia, quia inmensas pro
vobis in confessione beati Petri, fautoris vestri, iugiter totis viribus nostris apostolicis
suffragiis ingementes fundimus preces, ut, ubique ipse princeps apostolorum vobis
committantae, omnium adversantium colla sub vestris prosternat pedibus.
De nostra vero prosperitate, quam ut promitis gratissimam atque ineffabilem
habere letitiam, sanctaeque spiritalis matris vestrae, Romane ecclesiae, sospitate
redundante – nam si aliter, quod absit, evenerit, sine vestra difficile est manere
tristitia – nempe in his certi sumus, quia amat anima amante se et dilectio conpagatus
nec dirimari umquam quisspiam valebit, eo quod vestra prosperitate nostra
sospitate vestra credimus esse in evo iocunditate. Et dum iniqui ac procaces, qui
adversus matrem vestram, sanctam Romanam ecclesiam, perverse moliebantur perpetrari,
Domino cooperante caelorumque clavigero suffragante, per vestra laboriosa
certamina demoliti ad nichilum redacti sunt, in veritate conperimus, quia, ut vestra
regalis potentia depromsit, inlesa cum felicitatis gaudio permanens elevata exultat:
scriptum quippe est: ‘Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit’.
De cuncta vero, qui per legatos et epistolas nostras vestra cognovit excellentia
et ex parte per nostros respondit missos, in quibus et ore fari predixit, liquidius nobis
omnia innotescentes, solito more benignae atque amabiliter eos audientes, accomodavimus
aures; et singillatim reddimus congruum aptumque responsum.
Repperimus quippe in ipsis regales apicibus vestris: nil pro deminutione sanctae
Romanae ecclesiae ac apostolatus nostri, sed magis pro exaltatione et honore ministeriique
nostri servanda rectetudine, vestra inquid excellentia, petensque, nullatenus
iniquo ori ad eius mendatium preberemus adsensum, quia nec terrenarum facultatum
ambicio vel qualibet seductio hominum vos aliquando ab ea, quae beato Petro apostolo
polliciti estis, separare poterit, sed neque a nostra caritate vel firma dilectione.
Procul dubio scimus vestram regalem potentiam, quia non pro deminoratione, sed
semper pro exaltatione spiritalis matris vestrae, sanctae Romanę ecclesiae, decertastis,
et in omnem gentem divulgata, fine tenus dedita atque exaltata manebit. Potius
autem nos quaesumus vestram regalem excellentiam, ut nullatenus ad subdolosum
hominem adque mendacem, sicut fertis, prebeatis adsensum; qui si talem adversus
nos mentiens inventus fuerit, nostris apostolicis obtutibus una cum missum vestrum
dirigere dignemini; et si mendax aparuerit, secundum suis perversis meritis puniatur.
Sicut polliciti estia claviculario regni caelorum beato Petro, ita persistere dignemini,
quia nostra promissio inmutilata atque inconcussa sine quolibet manebit dolo.
Illud autem, quod fertis, in nostris apicibus repperissetis: pro dioceses Langobardorum
episcopi alter alterius invadentes, inliciter tenentes, in pristino permanerent
errore, omnino, sicut vobis placabile est, secundum canonum instituta emendari
conamur, quia, alterutrum arripere anhelantes parrochia, in periurii reatum incurrunt:
Langobardorum regum terminos atque censura servarites, procul observationis canonum
in eorum transgressionem habentes et iurgia atque discordia gignentes, in molem
incedunt errores. Idcirco apostolica previdimus auctoritate, ut, sicut canonicae in
decretis eorum consistunt et quando a nobis ordinantur, olitana consuetudo proclamatur:
Clerus et plebs consistens ecclesiae civitatis illius elegerunt sibi episcopum
illum, sic parrochia eiusdem civitatis pre manibus teneat. Et si eorum decreta
|
|