Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 105

Tomus II


suis, quae sibi ablata fuerunt tempore captionis
ejusdem, integre restitutis: citaturus eundem,
ut 20. die post citationem tuam, in nostra
praesentia se debeat praesentare, redditurum de
praedictis omnibus rationem. Diem vero citationis
ejusdem, coram quibus, et quicquid inde
feceris, per tuas literas harum seriem continentes,
nobis rescribere non postponas.
Cap. LXXXI.
Eidem, committit ut appellationem infirmet
vel confirmet.
Causam appellationis, ad nos interjectae per
A. et S. de Florentia, fideles nostros, a
sententia condemnationis lata contra eos,
in quadam pecuniae quantitate, per Thomam
de Lira Potestatem civitatis ejusdem, ab accusatione
seu denuntiatione facta contra eos, ab
F. et G. fratribus, vel eorum altero, devotioni
tuae duximus committendam: fidelitati tuae
mandantes, quatenus sententiae condemnationis
ejusdem et processus tenore diligenter inspecto,
coram te etiam convocatis, qui de jure
fuerint evocandi, si causa ipsa judiciario ordine
cognita est, et sententialiter terminata,
ad confirmationem vel infirmationem ejusdem
sententiae condemnationis procedas, prout de
jure fuerit: revocaturus in irritum et quicquid
post appellationem ipsam inveneris contra justitiam
attentatum.

Torna all'inizio