Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 154


fructum et exercendi vires, quia materia virtutis adest. Pollere
multotiens videtur arbor frondibus et flore, sed tota circumstantium
intentio per finem fructus consequi prestolatur. Omnis quippe
dilatio sit procul, que multorum sepe facit animos pigritari. Et induatis
vos arma summo diluculo, ut cum sole oriatur vobis victoria, quam
strenuitati vestre promisit Altissimus, pro cuius amore nitimini
anchonitanum populum liberare. Sit, queso, vobis mea exortatio
salutifera, et visio formosarum virginum que mecum sunt iocundatio
fructuosa, quoniam non solum propter visionem, sed etiam per
momentaneam recordationem dominarum arbitraria consueverunt
facere milites torniamenta, in quibus ad osten(ta)tionem suarum
virium bella crudelissima exercent Quanto magis ergo vos, qui,
propter hoc factum, nomen perpetuum acquirendo, adipiscemini
gratiam universorum, laborare debetis ad victoriam consequendam!
Non parcat igitur manus vestra rebellibus, sed vestri mucrones
laventur in sanguine resistentium, quia non debet illis indulgentia
exhiberi, qui non recordarentur venie, si tempus occurreret delinquendi».
 
Fecit namque oratio comitisse universas militum cohortes
tanquam lilium reflorere. Unde omnes in iocunditatis et exultationis
voces unanimiter proruperunt, cum tubis et timpanis choreas
amenisimas facientes. Muliebris enim conditio viris facile persuadet,
quoniam ab initio fuit illa persuasio naturalis.
Cancellarius autem, videns quod istis resistere nequibat, arma
sub occasione faciendi prelium a Venetis mutuo recipit, noctuque
cum suis omnibus, eis inrequisitis, aufugit; et Veneti, a cancellario
delusi, recesserunt , sicque fuit civitas ab obsidione mirabiliter liberata.
Stetit autem tamdiu ibi exercitus, quousque illi Marchiani, qui
Anchonitanos diligebant horrea civitatis frumento et leguminibus
repleverunt. Postmodum autem iuvenes et virgines, senes cum
iunioribus anchonitane civitatis Wilgilelmo et comitisse obviam
cum ingenti gaudio venerunt, larga et magnifica dona eis unanimiter
offerentes. Comitissa postea, cum exercitu revertens, plurimos in
via reperit inimicos, quos bellando magnifice superavit; sicque
rediit ad propria cum triumpho.
Wilglielmus vero Marcheselli Constantinopolim ivit, ubi tanquam

Torna all'inizio