Dancus rex: [Liber de natura falconum]

Pag 57


Galacianus autem rex inclinavit ei multum, voluitque
ad pedes eius cadere, et accepit licentiam et rediit in terram
suam, et fecit ad se venire Thanasium filium suum et
dixit ei:
" Si velles ire ad adiscendum de arte falconis? "
Et quando hoc audivit, gavisus est valde et dixit ei:
" Mitte me ad illum! "
Qui misit eum ad curiam Dauci regis; puer autem erat
in omnibus rebus curialis et doctus, preter in arte falconis.
Tunc rex Dancus fecit ei multum servire, quia ipse didicit
uno anno et sciebat universa omnia que rex Daucus sciebat.
Prologo di M.
Dancus rex stabat in palatio quo, et ante eum stabant
discipuli sui, et disputabant inter se quomodo possent
habere sanos falcones suos, sparaverios et astores et quomodo
possent eos facere arditos et quomodo possent capere
magnas aves, gruem, sternam et anserem, et qualiter possent
eos tenere in suo ardimento. Ipse quidem fuit divinus, sciens
videre quod fuit aut quod esse debet. Qui cum audisset rex
Galtianus, venit ad eum ut videret et intelligeret si verum esset
quod audierat de eo in civitate Batam. Et veniens cepit
hospitari in capitate civitatis et mandavit regi Danco quod
volebat adiscere de falcone. Quod cum rex Dancus audivit,
risit et mandavit ei quod veniret ad (ms. a ad) cameram suam.
Camera vero erat ebrunea et preciosa et de omnibus bonis
odoribus repleta, et celum camere erut pinctum de tantis
mirabilibus quod non poterant numerari sicut stelle celi, et
parietes et fundamentum mirabiliter erat ornatum, et lectus
erat de ebore albo et corde lecti erant de quadam bestia
silvestri que vocatur uncia, et erat copertus de una cultra
sirici constantinopolitani et vocatur xaminum. Desuper jacebat
rex Dancus. Qui cum vidisset Galitianum, fecit eum sedere
in loco suo. Galitianus autem rex quando vidit cameram sic
pinctam, valde miratus est. Rex vero Dancus sapiens sapienter
quesivit qua de causa placuit ei venire ad ipsum.

Torna all'inizio