Hubertus abbas: Sermo domini Uberti venerabilis abbatis

Pag 345


Militia est vita hominis super terram , hominis non pecudis, rationalis
non animalis, rationalis peccato repugnat, animalis subditur; <rationalis>
oboedit, carnalis ducitur carnis lascivia; animalis seducitur mentis
ignorantia, rationalis pugnat adiutrice gratia. Pugnat, et haec est vita illius,
si enim non pugnat non vivit, vel mortuus est peccato vel vivit iustitiae.
Temptatio est igitur vita hominis super terram. Dives est? Temptatur ut superbiat.
Pauper est? Temptatur ut rapiat. Sapiens est? Temptatur ut sapientiam
sibi arroget. Insipiens est? Temptatur ut sapientem se putet. Quod loquitur
contra me est, quid enim sum ego ut cogitatum meum stilo exarem, et non
in secreto mentis totum in Domino iactem? Nonne mihi dicit propheta: Iacta
cogitatum tuum in Domino et ipse te enutriet? Adhuc enim sum parvulus,
utinam malitia, sed, quod peius est, scientia; quod operor ignoro, quod
loquor non intelligo. Tutius est igitur silere, quia cultus iustitiae silentium .
Non erat sensu parvulus qui sic locutus est; diu tacuerat, ideo loqui sic noverat.
Puteus altus est et aqua tenebrosa in nubibus aeris , laxabo tantum rete meum
in nomine Domini.
Non omnis qui observat iustitiam colit iustitiam; est enim <qui> formidine
poenae, legis implet praecepta, hic tenet iustitiam, sed nec amat nec
colit; alius cupiens poenam evadere, praemium recipere, legem observat
quasi utilem, hic tenet et amat iustitiam; alius non poena territus nec praemio
illectus, virtutum delectatione, legis implet observantias, hic tenet iustitiam,
amat et colit. Amatur enim interdum quia propriam propter aliquam utilitatem
quod non colitur nulla dignum reverentia; colitur etiam quod non amatur,
quia nulla promittit praemia.
Iustitia vero ab inchoantibus tenetur pro prevaricationis severitate et a
proficientibus custoditur pro praemii suavitate, a perfectis completur pro sua
venustate. Oderunt enim peccare boni, virtutis amore ; horum vitam instruit
silentium, mores exornat, mentes illuminat, spem ad superna elevat. Cultus
itaque iustitiae silentium , si non intercludit fraternae caritatis officium.
Debemus enim, fratres, invicem obsequi et mutuis praevenire honoribus, ut
ex multis personis una fiat Catholica Ecclesia et simus gens sancta.

Torna all'inizio