Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 114


resultans ex coniunctione corporis et animae, quae humanitas dicitur: et quia
proprietates naturales ex principiis essentialibus causantur, oportet quod in
ipso fuerint omnes naturales proprietates speciem humanam consequentes. De
aliis autem quae per accidens speciem humanam consequuntur, sive sint defectus
sive perfectiones, infra suo loco dicetur.
Ad primam ergo quaestionem sciendum, quod circa hoc fuerunt duo
errores.
Unus fuit Manichaeorum, qui dicebant, quod Christus verum corpus non
habuit, sed tantum phantasticum. Et ratio huius positionis videtur fuisse, quia
omnium visibilium auctorem posuerunt diabolum; et ideo nihil huius secundum
veritatem in Christo fuit, in quo princeps mundi huius nihil habuit, Ioan. 14.
Patet autem quod positio ista est falsa: et quantum ad radicem positionis: quia
Deum creatorem omnium visibilium et invisibilium, et fides tenet et ratio
demonstrat, cum a primo ente oporteat omnia entia esse, ut patet ex 2 Metaph.:
et etiam in se positio falsa est, quia veritatem humanitatis tollit,
ut ex dictis patet: esset enim invenire aliquam falsitatem vel simulationem in eo
qui de se dicit Ioan. 14, 6: «Ego sum via, veritas et vita».
Alius error fuit Marcionitarum, qui dicebant Christum corpus de Virgine non
assumpsisse, sed de caelo apportasse: quod forte ortum habuit ex opinione
Platonicorum, qui dicebant, animae corpus terrestre omnino fugiendum esse, ut
beatitudinem consequatur. Non enim credebant posse fieri ut anima corpori terrestri
unita beata fieret. Ponebant tamen animas corporibus caelestibus unitas,
ut soli, et stellis, et lunae, beatas fore, ut Augustinus recitat in libro 10 de Civ.
Dei; et ideo animam Christi, quae summe
beata fuit, non terrestri, sed caelesti corpori unitam putaverunt. Sed haec etiam
positio veritatem humanitatis tollit: quia quaelibet forma naturalis determinatam
materiam requirit: et ideo anima humana non ex qualibet materia quam
perficit, hominem facit, sed inquantum est forma talis corporis, elementati scilicet,
et debita proportione complexionati. Unde si Christus corpus terrestre non
habuit, verus homo non fuit. His autem idem defectus contingit qui et antiquis
philosophis, ut 1 de Anima dicitur, qui de anima dicentes nihil de corpore
dixerunt, opinantes quamlibet animam cuilibet corpori adaptari; quod
esse non potest, cum propriae formae respondeat propria materia, et unicuique
agenti determinata instrumenta: et ideo fides catholica, quae Christum verum
hominem confitetur, eum habuisse corpus ex quatuor elementis compositum,
sicut nos habemus, firmiter tenet.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod concupiscentia carnis contra spiritum non
causatur ex ipsa carnis natura, sed ex vitiosa corruptione eius, quae ex peccato
primi parentis provenit, sine qua Filius Dei veram carnis naturam assumpsit.

Torna all'inizio