Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 177


Verum quia corpus Hectoris, cadauer effectum, sicut est fragilitatis
humane, diu non poterat supra terram sine corrupcione seruari,
in multorum consilio magistrorum rex Priamus subtiliter perqisiuit
si corpus ipsum absque sepulture clausura posset in aspectibus
hominem semper esse sic quod absque alicuius horribilitatis odore
corpus mortuum ficticie quasi viuum uideretur. Quare factum est
per magistros eosdem ualde artificiose discretos quod corpus ipsum
mandante Priamo in templo Appollinis locaretur, quod iuxta portam
Timbream ciuitatis Troye antiqitus fuit fundatum. Statuerunt
enim predicti magistri iuxta magnum altare templi predicti
quoddam thabernaculum constitui spacii condecentis, quod super
iiiior columpnas ex auro purissimo fusiles regeretur. In quarum
qualibet columpnarum firmata erat quendam ymago aspectum angelicum
representans, ab ymo usque ad summum ex ipsarum substancia
columpnarum, sic quod in columpnis ipsis erant ymagines
et columpne habentes bases et capitella in mirabilibus celaturis.
Testudo uero ipsius tabernaculi licet tota fuisset ex auro, incrustaciones
eius tamen omnes erant ex lapidibus preciosis cuiuslibet
generis et in mirabilis copie quantitate, quorum splendor claritatis
et lucis de nocte diem et de die solis radios effundere uidebatur.
Tabernaculum autem ipsum ab infima soli superficie extitit eleuatum,
et suppositis quibusdam gradibus cristallinis, per ipsos gradus
ad ipsum tabernaculum erat ascensus. In excelso uero testudinis
ipsius tabernaculi supra culmen predicti magistri constituerunt
quandam auream statuam, similitudinem Hectoris describentem,
habentem ensem nudum in manu, cuius aspectus et facies erat ex ea
parte in qua Grecorum exercitus in eorum tentoriis morabatur, qui
cum eius ense Grecis minas imprimere uidebatur. Corpus uero ipsius
Hectoris in mirabilis magisterii eorum artificio statuerunt in
medio, ipsius solii subnixa firmitate, sedere, sic artificiose locatum ut
quasi viuum se in sua regeret sessione, propriis indutum uestibus
preter pedum extrema. Apposuerunt enim in eius uertice, quodam
artificioso foramine constituto, quoddam vas, plenum puro et precioso
balsamo, quibusdam aliis mixturis rerum uirtutem conseruacionis
habencium intermixtis. Cuius balsami et rerum liquor primo

Torna all'inizio