Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 198


«Differentem essentiae tenuitatem, et differentem sapientiae perspicacitatem,
atque differentem arbitrii libertatem et habilitatem recte habuisse intelligitur».
Quomodo hoc sit ex dictis patet: quia quanto quidditas est magis propinqua ad
esse divinum, tanto minus habet de potentia, et ita est maior simplicitas; et ita
etiam cetera nobiliora erunt inquantum nobilius esse recipiunt.
«Qui tunc per naturalia bona aliis excellebant, ipsi etiam per munera gratiae
aliis praeerant». Quantum ad illos qui ponunt Angelos in gratuitis creatos facile
est rationem assignare: quia ad nihil aliud potuit gratia mensurari nisi ad
capacitatem naturae. Si autem ponantur in gratia non creati, tunc, cum in naturalibus
simul accipiendus sit conatus secundum quod naturalia dicimus etiam
illa in quae per principia naturalia possumus, prout naturale contra gratuitum
dividitur; probabile est etiam ut cuius natura est dignior, etiam conatus esset
maior in illud ad quod natura ordinabatur, cum non esset aliquid retardans,
sicut in nobis, in quibus «corpus quod corrumpitur, aggravat animam»,
Sapient. 9, 15. Et ideo quidquid sit de Angelis, certum est quod nobis non infunditur
gratia secundum mensuram naturalium, sed magis secundum mensuram
conatus.

Torna all'inizio