Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 287


perturbauit, quia dum in facto ecclesie potius uirtutem potentie quam rationem iustitie uolumus
exercere, constat nos in errorem merito deuenisse. Iustitia enim fortitudinem respuit,
equitas uiolentiam non admittit. Sicque factum est, quod ille, qui humilia respicit
et alta a longe agnoscit, potentiam nostram et aduerse partis humilitatem considerans, more
suo potentes de sede depouit, et humiles exaltauit. Sed quia diuina clementia nos ad correctionem
nostram ad tempus errare uoluit, sed deuiare in perpetuum non permisit: uniuersa
hec fidelium turba cognoscat, quod nos de cetero, errore totius falsitatis abiecto, ad
ueritatem conuertimur, de scismate ad unitatem redimus et ad gremium matris nostre sacrosancte
Romane ecclesie gratanter accedimus, dominum Alexandrum, qui est in presentiarum,
et successores eius in catholicum papam recipimus et ipsi tamquam patri debitam
reuerentiam exhibere proponimus. Pacem nostram ecclesie, illustri regi Sicilie et Lombardis,
sicut inter nos ordinatum est et dispositum, reddimus”.
Imperator uerba finierat. Cumque in laudem eius qui aderant acclamassent, iterum
facto silentio, sancta Dei euangelia cum sanctorum reliquiis et cruce de ligno Domini sunt
producta in medium. Mandante itaque imperatore, comes Henricus de Diessa in anima imperatoris
iurauit, quod ipse pacem ecclesie et imperii, pacem regis Sicilie usque ad annos
quindecim et treuguas Lombardorum usque ad annos sex, sicut per mediatores hinc inde
tractatum et scriptum fuerat, bona fide, sine fraude et malo ingenio firmiter obseruaret, et
Henricum regem filium suum id ipsum iurare faceret et seruare. Dehinc duodecim principes
imperii, tam ecclesiastici quam seculares, tactis sacrosanctis euangeliis, modo simili
iurauerunt. Protinus Romoaldus Salernitanus archiepiscopus surgens, per eadem euangelia
iurauit, quod postquam imperator nuntios suos propter hoc ad regem in Siciliam miserit, rex
infra duorum mensium spatium per aliquem principum suorum de obseruanda imperatori
pace usque ad annos quindecim in anima sua iurare faciet, et decem principes suos iuramentum
ueri simile faciet exhibere. Comes etiam Roggerius, sicut archiepiscopus fecerat,
id ipsum manu sua iurauit. Dehinc rectores Lombardie, qui ibi aderant, iurauerunt, quod
usque ad sex annos bona fide et sine fraude treuguas imperatori obseruarent, sicut inter

Torna all'inizio