ut si est inter eos dilectionis affectio ad memoriam reducatur. Unde requirit quia, si est necesse, debet dicere 'de tali patria' sive 'villa'.
23. (1) TERTIUS VERSICULUS.
(2) Reliqui duo versiculi sunt ex parte recipientis et intelliguntur sic: laus enim requirit nomina laudem significantia recipienti asscribi, ut scilicet in dignitate constitutis dicatur: (3) 'Sanctissimo in Christo patri' vel 'reverendissimo' vel 'reverendo', 'venerabili', 'metuendo', 'colendo'. Et hoc in clero, sed extra clerum: 'egregio viro', 'victoriosissimo principi', 'magnifico domino', 'illustri regi' et his similia. (4) Reliquis autem 'prudenti', 'nobili', 'sapienti', 'litterato', 'discreto' secundum genera singulorum. (5) Locus et officium debet clericis et laicis assignari dicendo: 'talis loci episcopo' vel 'decano', 'potestati' vel 'consulibus talis loci', posito 'Dei gratia' quando scribitur maioribus prelatis sed non sequente 'licet in merito' vel 'indigno'. (6) De laico recipiente numquam dicitur 'Dei gratia', nisi de inperatore vel rege. Officium ergo sit clero qui mereatur, scilicet dum clero dicitur: 'dignissimo' et 'bene merito'.
24. (1) QUARTUS VERSICULUS.
(2) Ultimus versiculus spectat ad laicos recipientes, quorum laus et locus et officium, sicut de clericis diximus, est ponendum; 'qui timeantur' dum eis dicitur: 'potentissimo' et 'hostibus metuendo' .
|
|