Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 210


ARTICULUS 5
Utrum in ratione superiori possit esse peccatum veniale
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod in superiori parte rationis non possit esse peccatum veniale.
Peccatum enim superioris rationis non est nisi per hoc quod deflectitur a rationibus
aeternis. Sed ab eis deflecti non contingit nisi per peccatum mortale.
Ergo in ratione superiori non erit peccatum nisi mortale.
2. Praeterea, contemptus peccatum mortale facit. Sed non potest esse quod aliquis
post deliberationem in actum peccati consentiat sine contemptu. Ergo cum
superior ratio sine deliberatione non peccet, videtur quod in ipsa nunquam sit
nisi mortale peccatum.
3. Praeterea, consensus in actum peccati mortalis, semper est mortale peccatum.
Sed motus superioris partis rationis dicitur esse consensus in actum. Ergo
ad minus in genere mortalis peccati superior ratio nunquam venialiter peccat.
4. Praeterea, in partibus animae invenitur aliquid in quo non potest esse nisi
veniale peccatum, scilicet sensualitas: invenitur etiam aliquid in quo potest
esse et veniale et mortale, scilicet inferior ratio. Ergo ad completionem partium
animae oportet esse aliud in quo non possit esse nisi peccatum mortale. Hoc
autem non est synderesis: quia in ipsa non est peccatum. Ergo relinquitur quod
ipsa sit superior ratio.
5. Praeterea, peccatum veniale ex corruptione carnis oritur, quia, sicut supra
probatum est, Adam in primo statu venialiter peccare non poterat. Sed superior
ratio est in summo remotionis a carne. Ergo in ipsa peccatum veniale esse non
potest.
SED CONTRA, consensus in actum venialis peccati non est gravior quam ipse
actus. Sed quidam actus sunt venialia peccata, ut loqui otiosa, et huiusmodi.
Ergo consensus in huiusmodi est etiam veniale. Sed consensus in actum pertinet
ad superiorem rationem. Ergo in ipsa potest esse peccatum veniale.
Praeterea, sicut aliorum peccatorum contingit esse aliquos motus subitaneos ex
surreptione, ita etiam et infidelitatis. Sed non est dicendum, tales motus esse
peccata mortalia. Cum ergo non sint motus nisi superioris partis rationis, cuius
est divina conspicere, videtur quod in ipsa veniale peccatum esse possit.

Torna all'inizio