hoc argui se minime paterentur, sicut in simulacris;  
ostendit nullum beneficium esse humanum in eo,  
cum dicitur Dominus Jesus, sed magis donum Dei,  
qui dignatus est mysterium suum hominibus  
declarare. 
5.  Divisiones ministrationum . Non est divisa gratia  
per personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed  
indiscreta unitatis natura, et trium unum opus  
intelligitur. 
6. AUGUST. ( lib.  XII  de Trin , cap. 14, tom. III)  
 Sermo sapientiae . Invenio scriptum esse in libro Job,  
eodem sancto loquente:  Ecce pietas est sapientia;  
abstinere autem a malis scientia est . In hac differentia  
intelligendum est ad contemplationem sapientiam;  
ad actionem scientiam, pertinere. Pietatem quippe  
hoc loco, posuit cultum Dei; quae Graece dicitur  
theosebia (qeosevbeia). Nam hoc verbum habet ista  
sententia in codicibus Graecis. 
7. AUGUST. ( lib.  XII  De Genesi ad liter. , cap. 13,  
tom. III)  Alii discretio . Discretio sane difficillima,  
cum malignus spiritus, quasi tranquillus agit; ac  
sine vexatione aliqua corporis, assumpto humano  
spiritu dicit quod potest. Quando etiam vera dicit, et  
utilia praedicat, transfigurans se in angelum; sicut  
scriptum est, velut angelum lucis. 
8. LANFR.  Alii interpretatio sermonum . Sermones vocat, 
allegoricas prolationes, seu in dictionibus, seu in  
orationibus, quae in prophetis et Evangeliis ubi fere  
reperiuntur, quas qui interpretari sciunt, per gratiam  
sancti Spiritus, illam scientiam habent. Possumus per 
  |  
  |