deformitate pre cunctis videantur fetere. Dicunt enim:
Messure, quinto dici?
3. Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui
Chignamente state, siate locuntur: cum quibus et
Spoletanos abicimus.
4. Nec pretereundum est quod in improperium istarum trium
gentium cantiones quamplures invente sunt: inter quas unam
vidimus recte atque perfecte ligatam, quam quidam Florentinus
nomine Castra posuerat; incipiebat etenim
Una fermana scopai da Cascioli,
cita cita se 'n gìa 'n grande aina.
5. Post quos Mediolanenses atque Pergameos eorumque finitimos
eruncemus, in quorum etiam improperium quendam cecinisse
recolimus
Enter l'ora del vesper, ciò fu del mes d'ochiover.
6. Post hos Aquilegienses et Ystrianos cribremus, qui Ces
fas- tu? crudeliter accentuando eructuant. Cumque hiis
montaninas omnes et rusticanas loquelas eicimus, que semper
mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut
Casentinenses et Fractenses.
7. Sardos etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur,
eiciamus, quoniam soli sine proprio vulgari esse videntur,
gramaticam tanquam simie homines imitantes: nam
domus nova et
|
|