CAPUT VIII 
De modo operandi in materia seu Mercurio  
Cum autem tingere vis Mercurium. Recipe tegulam aurifabrorum 
et line interius modicum cum sevo, et pone in eam secundum 
proportionem Medicinae super lentissimum ignem, et cum 
Mercurius ceperit fumigare, proiice intus medicinam tuam in 
cera munda clausam, vel in papyro, et habeas carbonem ignitum 
fortem et latum praeparatum ad hoc et pone super os tegulae et 
da fortem ignem, et cum totum liquefactum fuerit, proiice in 
cannam cum sevo linitam, et habebis solem et lunam finissimam, 
secundum fermenti additionem. 
Si autem medicinam tuam multiplicare volueris, in fimo equino 
hoc fac, sicut te oretenus docui, ut scis, quod tibi non scribo, quoniam 
peccatum esset hoc secretum viris secularibus revelare, qui 
magis hanc scientiam propter vanitatem, quam propter debitum 
finem et Dei honorem quaerunt, cui honor et gloria in saecula 
saeculorum. Amen. 
Verum opus illud quod vulgaribus stylo satis Physico conscripsi, 
a D. Alberto semel pro semper laborare vidi de Antimonio, et de 
terra Hispanica tibi nota. 
Sed quia magis lucri et temporis indebita expensio, consului tibi 
levius operandum, illud breve opus conscripsi in quo nullus error, 
modicae expensae levitas operis, brevitas temporis, et finis 
vere desideratus. Ex quo tu et omnes tui sine falso percipietis. 
Noli ergo te, carissime, cum maiori opere occupare, quia propter 
salutis, et Christi praedicationis officium, et lucrando tempus 
magis debes attendere divitiis spiritualibus, quam lucris temporalibus 
inhiare. 
Explicit tractatus D. Thomae de Aquino de multiplicatione artis, 
editus et datus fratri et socio suo fratri Reinaldo pro thesauro 
secretissimo. 
FINIS
  |  
  |