Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 114


venisset, ipsa sibi post aliqua verba vinum propinari fecit. Quae cum prior bibisset,
residuum Agilulfo ad bibendum tribuit. Is cum reginae, accepto poculo, manum honorabiliter
osculatus esset, regina cum rubore subridens, non deberi sibi manum osculari,
ait, quem osculum ad os, iungere oporteret. Moxque eum ad suum basium erigens,
ei de suis nuptiis deque regni dignitate aperuit. Quid plura? Celebrantur cum magna
laeticia nuptiae; suscepit Agilulf, qui fuerat cognatus regis Authari, incoante iam mense
Novembrio, regiam dignitatem. Sed tamen, congregatis in unum Langobardis, postea
mense maio ab omnibus in regnum apud Mediolanum levatus est.
FINIT LIBER TERTIUS
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUARTI
1. Quod Agilulf rex pro captivis legatos in Francia misit.
2. De siccitate quae eodem anno fuit, et de locustis.
3. Quod rex Agilulf Mimulphum occiclit, et de rebellatione Gaidilulfi et Ulphari.
4. De peste aput Ravennam, et de bello Childeperti cum filio Hilperici, et de
portentis.
5. Quod codicem dialocum beatus Gregorius Theudelindae reginae direxit.
6. De bonis actibus eiusdem Theudelindae reginae.
7. Quod Tassilo ab Hildeperto Francorum rege rex ordinatus est.
8. Quod Romanus patricius civitates quas Langobardi tenebant invasit; et quia rex
Agilulf Maurissionem ducem occidit, et quia cum beato Gregorio et Romanis
pacem fecit.
9. Epistola beati Gregorii ad Theudelindam reginam. Item alia eiusdem ad Agilulfum
regem.
10. De stilla comete et morte Iohannis episcopi et Euin ducis, et de Baioariis.

Torna all'inizio