altera denuo Nitria videretur: omnes siquidem nudis pedibus incedentes,  
omnes inculti, pallidi et nimia omnium rerum extremitate  
contenti. Nonnulli vero dampnatis ianuis clausi  
ita mortui videbantur mundo velut in sepulchro iam positi.  
Vinum ibi nemo noverat ne si etiam gravissimam quis ęgritudinem  
pateretur. Sed cur ego de monachis loquor, cum et  
ipsi monachorum famuli, ipsi quoque custodes pecorum ieiunarent,  
silentium tenerent, disciplinas inter se invicem facerent et de  
quibuslibet otiosis verbis pęnitentiam flagitarent? O aureum Romualdi  
seculum, quod etsi tormenta persecutorum non noverat,  
spontaneo tamen martyrio non carebat!. Aureum, inquam, seculum,  
quod inter montium et silvarum feras tot cęlestis Hierusalem 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
 
  |