: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1707


sui, quia isti forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini
et iudicium Dei sui.
Quo facto ipsi durius responderunt ei, dicentes: "Que nova est
hec doctrina, quam infers auribus nostris? Paupertas enim, quam
queris, semper tibi sit et filiis tuis et semini tuo post te! Nobis autem
sedet deliciis perfrui et abundare divitiis, quoniam exiguum et
cum tedio est tempus vite nostre, et non est refrigerium in fine hominis.
Nihil enim melius cognovimus quam letari, manducare et
bibere donec vivimus". Beatus Franciscus hec audiens mirabatur
in corde suo et, gratias agens Deo, dicebat: "Benedictus tu, Domine
Deus, qui abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti
ea parvulis! Ita, Pater, quoniam sic placitum est ante te.
Domine, pater et dominator vite mee, ne derelinquas me in consilio
eorum nec sinas me cadere in illa exprobratione, sed da mihi,
tua gratia, invenire quod quero, quia servus tuus sum et filius
ancille tue".
Egressus itaque de civitate beatus Franciscus concito gradu venit
ad quemdam campum, in quo, de longe prospiciens, vidit duos
senes sedentes gravi merore confectos, quorum unus sic loquebatur:
"Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu
et trementem sermones meos?". Et alius dicebat: "Nihil
intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid
possumus; habentes autem alimenta et quibus tegamur, iis contenti
sumus".
Capitulum 2 -Hic petit sibi indicari ubi Paupertas habitat.
Cumque pervenisset beatus Franciscus ad eos, dixit eis: "Indicate
mihi, obsecro, ubi domina Paupertas habitet, ubi pascat, ubi
cubet in meridie, quoniam eius amore langueo".

1



5




10




15




20




25


Torna all'inizio