Praeterea, qui habet caritatem, oportet quod habeat alias virtutes: similiter qui
habet alias virtutes, oportet quod caritatem habeat, quae est forma virtutum.
Ergo qui habet unam virtutem omnes habet.
Solutio
Respondeo dicendum, quod virtutes gratuitae, quantum ad id quod essentialiter
se habet ad virtutem, connexionem habent; quantum autem ad id quod accidit
virtuti inquantum est virtus, quamvis forte non accidat ei inquantum est talis
virtus, non oportet connexionem esse. Ratio autem connexionis ex tribus sumi
potest. Primo ex caritate, quae est forma virtutum, cum qua omnes virtutes
simul infunduntur. Secundo ex gratia, quae est quasi totum potentiale ad virtutes,
ex qua quodammodo fluunt virtutes, sicut ex essentia animae potentiae.
Unde sicut omnes potentiae sunt simul, inquantum connectuntur in essentia; ita
omnes virtutes gratuitae sunt simul, inquantum connectuntur in gratia. Tertio
ex ipsa iustitia generali, qua iustificatur impius, quae nihil imperfectum relinquit:
quia impium est a Deo dimidiam sperare salutem, ut sancti dicunt. Unde
cum quis iustificatur, omnes virtutes ei simul infunduntur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Bedae intelligendum est de virtutibus
quantum ad usus, et non quantum ad habitus. Diversi enim sancti diversimode
excedunt se invicem in usibus diversarum virtutum, secundum quod de quolibet
confessore dictum est: «Non est inventus similis illi qui conservaret
legem Excelsi».
Ad secundum dicendum, quod sicut virtutes morales non habent perfectam rationem
virtutis, nisi sint directae per prudentiam; ita nec virtutes gratuitae, nisi sint
formatae per caritatem. Unde supra, distinct. 23, qu. 3, art. 1, quaestiunc. 1 in
corp., dictum est quod fides informis non est virtus.
Ad tertium dicendum, quod in Christo fuit de fide quidquid perfectionis est, scilicet
visio: hoc enim per se ad virtutem pertinet: non autem fuit in Christo imperfectio,
quae quidem accidit virtuti, quamvis per se conveniat fidei.
Ad quartum dicendum, quod perseverantia uno modo est specialis virtus, secundum
quod dicit propositum persistendi, ut non recedat quis a ratione recta propter
tristitias, ut dicitur 7 Ethic.: et sic est simul de necessitate
cum aliis virtutibus. Alio modo est quoddam accidens virtutibus, secundum quod
dicit continuationem virtutum usque in finem; et sic non est necessario simul
cum aliis virtutibus.
Ad quintum dicendum, quod virginitas non dicit virtutem, sed quoddam accidens
virtuti; unde potest sine peccato amitti. Poenitentia autem si sit specialis virtus,
potest esse in innocentibus sub conditione, ut scilicet si peccarent, poeniterent
sicut Philosophus dicit de verecundia in 4 Ethic.
|
|