suos, magnam in orbem terrarum futuram Ecclesiam,  
et populum grandem, in quo laudandus esset.  
Si ergo, inquit, nos non credimus; ille tamen  
verax est, seipsum, id est, verba sua a se prolata  
negare non potest, inventurus alios per quos et in  
quibus laudetur. 
8.  Cancer . Morbus ad similitudinem animalis,  
quia sicut undique hic habet pedes, ita hic undique  
occupat. 
9.  Resurrectionem . Vel quo tempore Dominus resurrexit, 
et cum eo multa corpora mortuorum, vel  
in baptismo, in quo secundum quemdam modum  
homines moriuntur, et resurgunt. 
10. AMBROS.  Firmum firmamentum . Ista ad consolationem 
ejus videtur dixisse Apostolus, ne quando  
det illis Deus, id est, ut veritatem prospicere  
possint. 
11. LANFR.  Firmum firmamentum . Quidquid garriant 
haeretici, fundamentum Dei, id est homo, in 
quo fides Dei firmatur et fundata est, id non titubat,  
non vacillat, habens hoc signaculum, id est, hanc  
menti suae impressam memoriam,  Cognovit Dominus ,  
etc. Per hoc enim et haereses et omnia saluti contraria  
devitat; quia scit debere discedere ab omni  
iniquitate omnis qui invocat nomen Domini. 
12.  In magna autem . Ne forte miraretur quia a  
fide quidam discederent, similitudinem hanc facit.  
Quidam stant, quidam excidunt, nec omnes unius  
modi sunt, sicut in magna domo.
  |  
  |