22. LANFR.  Et obsecramus , vel eos, ne blasphement, 
vel Deum, ut ignoscat eis. 
23. AUGUST. ( ex tract. in Psal.  LXXVI).  Non ut confundam 
vos . Dicit,  non ut confundam vos haec scribo,  
sed ut charissimos moneo ; cum sciret utique a Domino  
dictum:  Ne vobis dicatis patrem in terra:  
unus est enim pater vester Deus . Quod ideo [ al. , non]  
dictum est, ut hoc vocabulum honoris humani, de  
loquendi consuetudine tolleretur, sed ne gratia Dei,  
qua in aeternam vitam regeneramur, naturae, vel  
potestati vel etiam sanctitati cujusquam hominis  
tribueretur. Ideo cum diceret:  Ego genui vos ,  
post dixit: [ al. , praedixit]  In Christo, et per Evangelium ,  
ne ipsius putaretur esse quod Dei est. 
24. LANFR.  Non enim in sermone  id est, verbis  
solis non acquiritur regnum Dei, sed in virtute et  
benefactis. 
CAP. V.—1. AUGUST. ( ex Sermon. Domini in  
monte , lib. I, cap. 20, tom. IV).  Tradere hujusmodi .  
Et si nolunt hic mortem intelligere, fortasse enim  
incertum est quamlibet vindictam per Satanam  
factam ab Apostolo fateantur. Quod non eam odio  
sed amore fecisse manifestat illud adjectum:  ut  
anima salva sit . 
2. LANFR.  Hujusmodi Satanae . Hanc potestatem  
habuit, ut quotiescunque homini accepta stultitia  
amovere non posset, diabolo eum ad vexandum 
  |  
  |