autem omnes seniores qui audituri estis, ut pro Dei amore
sanctęque Marię servitio diligenter auscultetis atque discrete discernatis
si unquam plus iniustam absurdamque litem audistis,
quam seniores prędicti monasterii Sanctorum Cosmę et Damiani
de hoc fecerunt. in veritate, que Christus est, vobis dicimus,
quia per centum et eo amplius annorum curricula fuit prędicta
cella de Minione sub iure et dominio huius monasterii Sanctę Marię,
antequam prefatum monasterium Sanctorum Cosmę et Damiani
fuisset inceptum, quemadmodum in sequentibus audietis.
Karolus denique pię memorię primus imperator prędictam cellam
per suum preceptum huic monasterio in primis contulit .
deinde Hludovicus filius eius et omnes sui successores eam confirmaverunt,
et hoc monasterium semper illam tenuit usque
|
|