Petrus Damiani: Epistulae

Pag 161


sequestrae pacis specie, inter ipsos galeatorum cuneos discerpi et comprimi
sepe videas cucullatos.
Qui vult nosse, quid actum sit apud forense negotium, non praetoria
iudicum, sed diversoria potius perquirat abbatum. Quicquid in saeculo
agitur, ab eis velut a magistris negotiorum saecularium requiratur. Sed cum
Dominus dicat: Cavete , inquit, ne graventur corda vestra in crapula et
ebrietate et curis huius saeculi , et iterum: Nemo potest duobus dominis
servire , apostolus etiam concorditer clamet: Nemo militans Deo implicat
se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit . Quisquis tot terrenis
actionibus plenum monasterii regimen ultroneus appetit, quid aliud
creditur agere, nisi quod velut iam lassus Christi militiam execratur ulterius
baiulare. Et dum iugum Christi, quod utique suave est, tenera cervice
portare detrectat, ad refectionis eius convivium non aspirat. Quae
nimirum refectio his ab ipso veritatis ore promittitur, qui sub eius levi
onere non lassantur: Venite , inquit, ad me, omnes, qui laboratis et onerati
estis, et ego vos reficiam .
Caeterum qui ante missionem militare vult solvere cingulum, ad supernae
patriae non meretur pertingere municipatum. Et cui gravis est pugna,
nunquam illi victoriae poterit provenire corona. Illi praecipue qui, ut
laborem militiae fugiat, ad eiusdem militiae ducatum inhianter anhelat.
Dumque dux belli esse humanis oculis cernitur, in conspectu occulti arbitris
malefidus transfuga iudicatur. Fugit enim, qui ut revera pugnandi
valeat vitare periculum, simulat se antesignani vice specietenus portare
vexillum. Et qui inter catervas militum non poterat ire vel ultimus, principandi
desiderio iam in praecedenti cornu cernitur primipilus. Infelix non
illud ad memoriam revocans, quod per os beati Benedicti Spiritus sanctus
terribiliter clamat: Qui suscipit animas regendas, praeparet se ad rationem
reddendam . Et iterum: Sciat , inquit, abbas de omnibus iudiciis suis aequissimo

Torna all'inizio