: Graphia aureae urbis

Paragrafo 50


50. Qualiter patricius sit faciendus. Patricii ergo dignitas
taliter disponenda est, quatinus illa dignitas non vili personae nec
alicui concedatur ignoto. Sit enim valde notus imperatori, sit
fidelis et prudens, non elatus. Protospatharius veniens ante imperatorem,
osculetur suum humerum, et dicat: «Maxime imperatorum,
adest quem vocasti » . Tunc stet ad sinistram imperatoris illius
yparchus, quem nos dicimus praefectum, et dicat ei imperator:
«Cum protospathario futurum patricium adducito » . Dum autem
venerit patricius, in primis osculetur pedes imperatoris, deinde
genu, ad extremum osculetur ipsum. Tunc osculetur omnes Romanos
circumstantes, et dicant omnes: « Bene veniatis » . [Tunc
dicat imperator] «Nobis nimis laboriosum esse videtur, concessum
nobis a Deo ministerium me solum procurare. Quo circa te nobis
adiutorem facimus, et hunc honorem concedimus, ut ecclesiis Dei
et pauperibus legem facias, et ut inde apud altissimum iudicem
rationem reddas » Tunc induat ei mantum, et ponat ei in dextra
indice anulum, et det ei bambacinum propria manu scriptum, ubi
taliter contineatur inscriptum: « Esto patricius, misericors et iustus ».
Tunc ponat ei in caput aureum circulum et dimittat eum.

Torna all'inizio