Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

657


autem per se loquendo non concedit beneficium ut dictum est, set maleficium.
Materialiter autem concedit beneficium pecunie cum pacto quod solum
licet sperare, quia pactum fuit factum contra iustitiam ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod actus usurarius in quantum usurarius non est
ens, set privatio entis, sicut et quilibet actus cuiuscumque peccati in quantum
huiusmodi, quia peccatum est privatio modi, speciei et ordinis, sicut
dicit Augustinus in libro De natura boni. Et ideo dicit Augustinus Super
Ioh.
quod << Peccatum nichil est et nichil fiunt homines cum peccaverint >> .
Sortitur autem nomen entis large et improprie loquendo, sicut privatio dicitur
esse quedam forma, ut habetur in II Phisic et nichil dicitur esse nomen
quia significat substantiam et qualitatem idest privationem utriusque
secundum Augustinum in libro De Magistro.
C. XXXV. Tertio et ultimo sequitur videre de perversitate fructus
hominum mundanorum in quo ostenditur quod omnis peccator est usurarius,
quia ut «recipiant equalia», scilicet secundum proportionem, quia ut
dicitur Dt. XXV << Pro mensura peccati erit et plagarum modus >> et Apoc.
XVIII << Quantum se glorificavit et in delitiis fuit, tantum date ei tormentum
et luctum >> . Set non equalia secundum quantitatem, set equali
salvo idest salvo capitali excrescentiam usure, secundum metaphoram, sumpte
ad presens recipiant, in quantum peccatores a peccatoribus. Quod quidem
potest intelligi dupliciter ad presens. Uno modo peccatores peccatoribus
idest demones malis hominibus. Secundo modo mali homines demonibus.
Circa primum notandum quod diabolus feneratur homini malo, quod
dat ei modicum in moneta boni delectationis et recipit ab homine malo multum
in alia moneta que magis cara est diabolo, scilicet in moneta mali, tam
culpe quam pene. Malum enim culpe plus habet de ratione mali quam delectatio
corporalis habeat de ratione boni; cuius ratio est quia bonum delectabile
opponitur malo tristitie quod est malum pene: ergo quantum delectatio
habet de ratione boni tantum pena tristitie habet de ratione mali. Secundum
enim quantitatem bonitatis habitus est quantitas malitie privationis
opposite. Cecitas enim peior est quam surditas quia visus nobilior est quam
auditus. Set culpa plus habet de ratione mali quam pena. Primo quidem
quia per culpam dicitur homo malus simpliciter, per penam autem non
dicitur malus nisi secundum quod. Secundo quia culpa opponitur actui secundo,
idest operationi, set pena opponitur actui primo idest habitui. Operatio
autem, idest actus secundus, est melior quam actus primus cum
ordinatur ad operationem sicut ad finem. Tertio quia culpa magis opponitur
summo bono, idest deo, quam pena, quia deus est actor pene set non est
actor culpe iuxta illud Fulgentii << Illius rei deus est ultor cuius non est
actor >> . Igitur malum culpe magis habet de ratione mali quam delectatio

Torna all'inizio