AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod si radix est sancta, secundum id quod est
radix, et rami sunt sancti: quia «non potest arbor bona fructus malos facere»,
Matth. 7, 18; unde Apostolus vult ibi probare quod si antiqui patres sancti fuerunt
per fidem et spem, populus ex eis secundum carnem descendens, sanctus
erit, quando corda filiorum convertentur ad patres. Parentes autem beatae
Virginis radix eius fuerunt per actum naturae propagationi deservientem. Unde
nisi natura in eis sanctificata fuisset, non potuit ex eis sancta proles concipi,
sed vitiata propter vitium naturae in eis remanens. Non autem fuit in eis natura
sanctificata.
Ad secundum dicendum, quod gratia sanctificans non omnino directe opponitur
peccato originali, sed solum prout peccatum originale personam inficit: est
enim gratia perfectio personalis; peccatum vero originale directe est vitium
naturae; et ideo non oportet quod gratia sanctificans a parentibus traducatur,
si peccatum originale traducatur; sicut et originalis iustitia, cui directe opponitur,
traducta fuisset.
Ad tertium dicendum, quod concubitus quo beata Virgo concepta fuit, meritorius
creditur, non per gratiam omnino purgantem naturam, sed per gratiam
perficientem personas parentum; et ideo non oportuit quod in prole concepta,
statim sanctitas esset, non propter repugnantiam actus matrimonii ad sanctitatem,
sed propter repugnantiam vitii naturae nondum curati.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sanctificatio beatae Virginis non
potuit esse decenter ante infusionem animae, quia gratiae capax nondum erat,
sed nec etiam in ipso instanti infusionis, ut scilicet per gratiam tunc sibi infusam
conservaretur, ne culpam originalem incurreret. Christus enim hoc singulariter
in humano genere habet ut redemptione non egeat, quia caput nostrum
est, sed omnibus convenit redimi per ipsum. Hoc autem esse non posset, si alia
anima inveniretur quae nunquam originali macula fuisset infecta; et ideo nec
beatae Virgini, nec alicui praeter Christum hoc concessum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod haec verba de Ioanne Baptista dicuntur pro
tempore illo quando ad ingressum matris Dei exultavit in utero, quod fuit in
sexto mense a conceptione eius, ut verba Angeli ostendunt, Luc. 1; unde constat
quod tunc animam rationalem habebat; et ideo vel per spiritum vitae non intelligitur
anima rationalis, sed respiratio exterioris aeris; vel dicitur spiritus vitae
si de anima intelligitur, nondum inesse, quia nondum manifestabatur, per
modum quo dicuntur res fieri quando innotescunt.
|
|