completi viginti et .VIIII.em anni, oc est ipse substancie, que sunt
quondam Teoprandi, et Badeperti de villa Petelline, et est ipse suprascripte
substancie ibidem in Petelline, vel per singule vocabula,
et alie rebus quante infra ipsa pertinencia de Petelline invente
fuerit, que sunt de nostro monasterio. ipsi suprascripti servi, vel
ancille dedi tibi Raynaldi comiti, vel ad tuis heredibus usque in
completi iam dicti .XX. et .VIIII.em annis ad serviendum, et distringendum,
et omne imperium faciendum. et si tibi suprascripti
Raynaldi comiti, vel ad tuis heredibus [..,..] fuga lassa fecerint,
licenciam et potestatem abeatis, ubicumque fuerint inventi, reprehendere,
distringere, et per districtum et per legamen in tuo servicio
replicare, ipse suprascripte substancie, et suprascripte rebus, cum
casis, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, vel inpascuis, silvis,
salectis, pomis, arboribus fructiferis, vel infructiferis, aquis, vel
decursibus aquis, cultum, vel incultum, omnia, et in omnibus,
ubique de ipse invente fuerint, et ipsi suprascripti servi, dedi tibi
suprascripti Raynaldo comiti, vel ad tuis heredibus, usque in completi
.XX. et .VIIII.em anni, in [.....] vero tinore ad laborandum, regendum,
gubernandum, usufruendum, agendum, cultandi, nam non
vi[n]dendi; nec donandi, nec comcambiandi, nec in loco pigneris
commendandi, vel subtraendi, nisi tantum, ut dixi, vobis usufruendi,
et de ipse frugibus faciendi quicquid tu volueritis, vel tuis heredibus,
usque in completi .XX. et novem annis, et pro ipso servicio
de ipsi suprascripti servi, et pro ipse frugibus, quod vos exinde
lucraveritis, sic debeatis vos dare, et absolvere censum michi suprascripti
Roffridi venerabilis abbas, vel ad meis successoribus per
unumquemque annum, in qualemcumque die infra annum, denarios
duodecim. et hoc repromitto, et sic expopondo, et obligo me
Roffridus abbas, vel meis successoribus, quod si vos omnia sic
iuste pleniter conservaveritis, et ipsum censum dederitis, quomodo
suprascriptum est; et si ego, vel meis successoribus, ante prefinitum
|
|