Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 56

Liber I


Videndum postea quid de ea re sit lege cautum, quid iudicatum, quid consuetudine frequentatum, quid arte aut scientia praeceptum; item, vulgo ne et frequenter ea res fiat, an insolenter et raro. Postremo, quae rem honestas, utilitas, laus, gloria, consequatur; quae omnia facile possumus in proximo exemplo considerare. Sunt autem pleraque a Servio Sulpitio in Ciceronis consolatione tractata, ut quum ait tot oppida, tot claros viros interiisse et quotidie interire. Item, fortunatos esse qui liberos vel non genuerint eo tempore vel amiserint. Postremo, quum ostendit quae ignominia Ciceronem ex eo luctu, quae hominum opinio, quod denique periculum consequatur. Atque haec de locis, a quibus argumenta ducuntur, breviter dixisse sufficiat. Si quis plura desiderabit, a Cicerone et Quintiliano accipiat. Nos ea tantum prosequimur, quae ad scribendi rationem necessaria esse arbitramur. Nunc. quomodo argumentis uti conveniat, paucis absolvemus.
De usu argumentorum.
Cap. XXV
Omnis igitur argumentatio, quae ex his locis nascitur quaeque ab oratore sumitur aut ita necessaria est, ut probandum sit aut ita probabilis, ut nulla ei necessitas adiungatur. Nam quae tantum necessaria est et assensione non indiget, ea mathematicarum

Torna all'inizio