Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 168


CAPITULUM TERCIUM.


[DE DIMNA DAMNATO ET MORTI TRADITO]


[Et est] de fine illius qui delectatur in malo alterius.
Inquit rex Disles Sendebar philosopho: Intellexi, inquam,
verba tua de mendacijs viri dolosi querentis dissipare veritatem
cum uerbis falsitatis, donec remouet amorem et ponit
odium in suo loco. Indica mihi nunc, ad quam vltimo deuenit
causam D[imna], donec leo mendauit ipsum interfici.
Inquit philosophus: Domine rex, dicitur quod, cum
leo interfecisset Senesbam, post recessum dierum penituit
eum ipsum festinanter interfecisse, recordatus sui boni consilii
et intellectus et nobilis conuersationis. Nitebatur autem
leo sedere multum semper cum sociis suis quibus delectabatur,
vt per hoc recederet eius tristicia et in gaudium posset
restitui. Fuit autem vnus de familia regis, qui erat leopardus.
Qui cum esset nobilior et honorabilior ceteris sociis regis,
accepit eum rex in suum fidelem socium et consiliarium, a
quo recipiebat omni die consilium, et cum eo tractabat sua
secreta, et tota die assistebat ei.
Quadam vero nocte, cum transiret iste per ostium domus
K[elile] et Dimne, audiuit verba K[elile] corripientis D[imnam]
et increpantis ipsum sue proditionis quam egit aduersus leonem.
Ostendebat enim ei, quia male faciebat de toto eo quod

Torna all'inizio