tractavi atque, ut eius rei certa praeceptio tradi posse<n>t, epistolam, quoniam eo maxime scribendi genere utimur, quasi formulam quandam, in qua scriptor versetur, accepi ad eamque scribendam omnem praeceptionem nostram accommodavi. Quos quidem libros, quia neque adhuc satis emendatos putabam neque publicandi gloriam effectabam, libenter apud me continebam. Quum autem tu eos a me his diebus et coram et per Augustinum fratris tui filium, praestanti ingenio moribusque optimis adolescentem, pro tua consuetudine petiisses, quod fore illius institutioni eos non inutiles iudicares, non sum passus, pro tua summa erga me benevolentia meaque in te incredibili observantia, eos abs te diutius desiderari Augustinumque ipsum hac utilitate, si qua ex nostris libris ei proventura est, ulterius carere, imo in magna mea felicitate duxi, res nostras tibi aliqua ex parte vel iucundas, vel utiles esse posse. Eos itaque tibi, sapientissime pater, quam possum emendatissimos, quamprimum exhibeo, ne, si eos apud me diutius emendando detineam, vel Augustini commodum vel tuam cupiditatem videar remorari. Peto tamen abs te, ut non tibi pro amplitudine et sapientia tua dedicatos fuisse, sed ad Augustinum instituendum, tanquam in servitutem missos esse existimes. Nam quae tibi dedicanda sunt et maiora,
|
|