et diaconus domini pape, deinde cardinalis, qui fuit legatus in
Ungaria, de quo scriptum est:
Magister Petrus fisicus optimus atqe legista
nec non divina que sunt in pectore mista,
« hoc opus fieri fecit in ecclesia S. Johannis Baptiste in Modoetia » .
Anno domini 1198 facta est octava consularia Mediolani et credentia
sancti Ambrosii Mediolani. Tunc Mediolanenses et Papienses simul cum
suis caloceris iverunt super Pergamum.
Anno domini 1199 comes Manfredus de Curtenova fuit potestas
Mediolani.
Anno domini 1199 Raimundus de Vegionibus de Bononia fuit potestas
Mediolani. tunc gens tartarorum, occupatis circumstantibus partibus
et crudelitate subactis, in duo agmina se dividentes Ungariam et
Panoniam intraverunt, ubi campestria prelia cum ipsis habita et regis
Ungarie dux Colomanus in Panonia nobilis dux Celetie, Henricus occiditur
et reliquus vero vulgus tam in viris quam in mulieribus quos
invenire potuerunt in ore gladii esterminaverunt. et sic terras illas,
maxime Ungarie, destruxerunt, quod valida fames matres carnibus filiorum
vescebantur et plurimum pulverem cujusdam montis pro farina
utebantur.
Anno domini 1206 Ubertus vicecomes de Placentia fuit potestas
Mediolani, et tunc conversus est sanctus Franciscus.
Anno domini 1207 Vicecomes de Placentia fuit potestas Mediolani.
et tunc papa Innocentius misit duodecim abbates ordinis Cisterciensium
et legatum et Dicatum episcopum Exionensium. et fratrem Dominicum
ad predicandum in terra Albigensium fidem Christi.
[Anno Christi supradicto, scil. MCCXII, stantibus predictis concurrentiis,
facti sunt in civitate ex civibus de Mediolano decem potestates,
quorum sapiens fuit Paganus de Bussero. cronica Gothofredi de Bussero
dicit quod facti sunt quattuordecim milites justitie].
Anno domini 1217 Andeloch de Bononia fuit potestas Mediolani.
et die XV julii ordo fratrum predicatorum confirmatur.
Anno domini 1220 Amiginus nominatus fuit potestas Mediolani.
et die XV martii fratres predicatores venerunt ad standum ad
S. Eustorgium.
Anno domini 1221 Amigus de Laude fuit potestas de Mediolano, qui
indebite dedit bannum domino archiepiscopo Mediolani, et mense madii
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|