Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 472


De epilempsia. — Nota quod epilempsia de omnibus humoribus
habet fieri, sed precipue de flegmate moveri asseritur. Oritur
tamen in frigidis et multis humoribus habundantibus, precipue et in
senibus et pueris. Non tamen nego quin et in aliis insurgat. Dicunt
enim tres species esse illius: epilempsiam, cathalempsiam, analempsiam.
Sunt et alie due species, in una quarum cadunt et sentiunt,
in altera cadunt et non sentiunt. Illa in qua cadunt et sentiunt incurabilis
est; signat enim naturam non esse intentam ad digestionem
materie, et hoc concordat cum descriptione epilempsie, que
sic describitur; Epilempsia est fumositas ascendens caput, occupans
fantasiam, rationem, et memoriam, donec natura digerat obturantem
materiam. In pueris duorum mensium, vel trium, vel eo
amplius, nascuntur huiusrnodi egritudines propter nitmiam humiditatem
et comedendi frequentiam; sed quia non locuntur que illarum
sit cognosci non potest. Quibus ita provident Salernitane: opopanacem
minutissime radunt et in cocleario ponunt, deinde lacte
suo infundunt et ad commedendum tribuunt; fumigium etiam faciunt
toti corpori de opopanaco, galbano, ammoniaco, sagapino et
asa fetida, et multi liberantur. Interrogare debes eos qua ratione
patiuntur, utrum a stomaco vel a pedibus eis incipiat. Si dixerint a
pedibus, scias esse cathalempsiam; si a stomaco, scias esse analempsiam.
Statim catalempticum liberabis iuxta Galienum sic: Tempore
accessionis crura et tibias fortiter liga ne materia valeat ascendere;
dabis eis opopiram, sive mitridatum, vel auream alexandrinam,
seu diacastoreum, vel sancti Pauli potionem; vel facias eis
de qua malueris pillulas et in pulvere cum mana ut amiritudinem
perdant inicias, deinde tribues. Purgabis eos cum castoreo bene
trito et reubarbara; dabis etiam eis castoreum bene tritum ad bibendum.
Unguentum ad tibias ita facias: anacardos fortiter tere,
et triture pulverem olibani, masticis adiunge, deinde ad medietatem
bulli et cola. Si volueris, adde ceram et bonum erit; sin autem
non cures, hoc nimis confert eis. Cum autem a stomaco incipit,
aliquando humore, aliquando debilitacione nervorum, incontinentiam
patiuntur et analempsia dicitur; vel humore, prius utimur
oximelle quod ita fit: radices feniculi, petroselini, apii, in
aceto bullimus ad medietatem et in colatura mel ponimus: postea
ad ipsius aceti consumptionem bullire facimus sicque usui reservamus.
Dabis eis supradictas opiatas ad materiei consumptionem. Purgamus
eos cum costoreo et reubarbara, pro debilitate nervorum
dabis sanguinem draconis cum mumia balsamita distemperatum
cum vino; et mirabiliter facit.
De epi1empsia — Dictum est de catalempsia et analempsia, nunc
dicendum est de epilempsia que habet fieri in juvenibus a XII usque
ad XXV annum, quia a XXV in antea aut vix aut nunquam liberantur
patientes epilempsiam. Nota quod supradiximus quia si cadunt et
sentiunt, incurabiles sunt supradicta ratione. Videas autem complexionem
et habitudinem pacientium et urinam, quoniam si alba et
spissa fuerit bona erit; si vero alba et tenuis, malum significat, quia

Torna all'inizio