Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber V

Pag 182


Si quondam audisset iudex sua proelia Minos
et toti manifesta orbi sua gesta ducesque
devictos et regna sibi quaesita, dedisset
iudicium Alfonso, sociis lis nulla fuisset
orta tribus, foret haec sententia nulli
suspecta et laetos caperet memoranda triumphos.
Quare, age, qui terras atque inclita sceptra gubernas
Neptuni celosque omnes et sidera noscis
infectumque oculis solem atque absconsa sororis
cornua bina suae, longas noctesque diesque
et rerum causas, doctorum et scripta priorum,
perfice quod ceptum est letumque adducito finem!
Hic labor, hic laudes, hic sunt sua praemia gestis
rebus et optatos hic dat tua Roma triumphos! Quintus explicit



270




275




280
Torna all'inizio