Pax de Ferraria: Brevis descriptio festi gloriosissimae Virginis Mariae

Pag 55


Qua Domini Mater, felixque puerpera partu,
ad templum ob legem purificanda venit.
Legifer, aeterno disponens omnia nutu,
impleat ut legem, Matre ferente, subit.
Immaculata Dei Genetrix, illaesaque partu,
Virgo manens, nullo purificata reddit.
Hoc igitur cellebrem renovat gens provida more,
laetitiamque dies omnibus ista refert.
Principio linquunt cunctae navalia puppes,
occupat innumeras plebs numerosa rates.
Quae simulacra ferant sacrae preciosa Mariae,
exornant naves picta tapeta pares.
Tunc omnes panduntur opes, argentea fulgent
vasa; rubens aurum vassa nitore praeit.
Quidquid ab externis [ pulchri ] cepere colonis
tunc patet, aequoreis gazaque parta vadis.
Virginis effigiem vario pictura collore
ornat et in cultu sit quasi viva placet.
Linea materies, tanto ditata decore,
fert et egregias fert ratis illa. Mirus
urbis in exstremo locus est, Castellicus, unde
praesulis, assumpto numine, classis abit.
Turba sacerdotum psalmos et carmina laeta
concinit et Christi praevia signa gerit.
Quatuor in magnis Virgo veneranda carinis
fertur et unius trina figura patet.
permagnoque pari geminae tunc aequore puppes
percurrunt: positum praevia munus habet,
V ut solet in cursu fieri certamen equorum,
cum longi cursus praemia victor habet.
Utque tenent Sancti puppes navalia Marci,
expectat classis, [ obvia ] itura ducem.
Pulcrior in portu domino fabricata, Bucentor
nomine, puppis adest, robore texta levi.
Apta duci sedes auro vellatur et ostro,
unde sedens populum cernat ubique suum.


60




65




70




75




80




85




90



Torna all'inizio