4. Praeterea, delectatio ante deliberationem rationis est veniale peccatum. Sed
post consensum deliberatum efficitur mortalis. Ergo veniale peccatum potest
fieri mortale.
5. Praeterea, ut in 5 Physic. dicitur, motus est unus, qui est continuus.
Sed contingit aliquem motum inordinatum continuum, in prima parte sui non in
contemptum Dei fieri, et sic est venialis; et postmodum in contemptum Dei, et
sic erit mortalis. Ergo illud quod prius fuit veniale, potest fieri mortale.
6. Praeterea, dispositio fit habitus, ut in Praedicamentis
Philosophus dicit. Sed veniale est dispositio ad mortale. Ergo veniale potest
fieri mortale.
7. Praeterea, eadem est distantia mortalis ad veniale, et venialis ad mortale. Sed
mortale per confessionem fit veniale, ut Ambrosius dicit.
Ergo et veniale potest fieri aliquo modo mortale.
8. Ad hoc etiam est quod in littera dicitur, quod quaedam non damnant nisi saepius
fiant, vel facienda decernantur, ut de otioso verbo, et huiusmodi. Sed damnatio
non est nisi per peccatum mortale. Ergo si verbum otiosum saepius iteretur,
erit peccatum mortale.
SED CONTRA, eorum quae in infinitum distant, unum non potest in aliud transmutari.
Sed mortale et veniale in infinitum distant; quod eorum poena ostendit,
quia veniali debetur poena temporalis, et mortali aeterna. Ergo veniale non
potest fieri mortale.
Praeterea, iteratio actus non diversificat speciem. Sed veniale et mortale diversa
genera peccatorum sunt. Ergo per hoc quod veniale multiplicatur, non fiet mortale.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum quaeritur, an veniale possit fieri mortale, tripliciter
potest intelligi. Aut ita quod unus et idem numero actus quandoque sit
veniale, et postmodum fiat mortale; et hoc esse non potest, quia unus actus non
est nisi semel: ex quo enim semel transit, iterum resumi non potest idem numero;
et ideo si semel fuit veniale, nunquam erit mortale.
Vel ita quod aliquis actus qui ex genere suo venialis est, aliquo modo mortalis
fiat; et hoc possibile est, si tantum placeat, ut finis in eo constituatur: cum enim
impossibile sit esse duos fines ultimos, quandocumque ponitur aliquod bonum
commutabile finis ultimus vitae, oportet quod Deus non pro fine habeatur; et
cum finis semper maxime sit dilectus, oportet quod illud in quo finis constituitur,
supra Deum diligatur; quod constat peccatum mortale esse. Huiusmodi
autem complacentiae expressissimum signum est, quando aliquis alicui rei
etiam non prohibitae tantum adhaeret ut consentiat, si etiam esset prohibita,
illam se non relicturum; ut praecipue patet in quibusdam ebriosis, qui totam
vitam suam in vino posuerunt, et histrionibus, qui verba otiosa sectantur.
|
|