Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 134

Liber II


sed ultro, libenter liberaliterque contulisse. Hoc loco eum a magnificentia et animi magnitudine laudare poterimus. Si rogatus fuerit, dicere poterimus eum citius spe atque opinione fecisse aut etiam, plus quam rogatus fuerit, dedisse. Eius praeterea in re praestanda sedulitatem, fidem, studium, laborem, industriam, operam, diligentiam, benevolentiam aut horum aliquid commendabimus. Plus etiam illum, quam pollicitus fuerit, praestitisse; aut plus quam fuerit opus, oneris et laboris nostra causa suscepisse dicemus. Si vero nostris beneficiis provocatus, gratiam retulerit, dicemus eum vel plus quam acceperit vel melius vel maius vel celerius, quam debuerit, reddidisse. A nostra persona beneficium laudabimus, si necessitatem nostram aut calamitatem proferemus; si partes, quas ab animo vel a natura vel a fortuna habemus, modeste ac verecunde commemorabimus easque dicemus sine illo beneficio nos aut retinere aut servare aut exercere non potuisse. Item, si nos ei vel affinitate vel cognatione vel patria vel amicitia vel ordine vel studio vel professione vel moribus vel alia huiusmodi re, quae adducere hominem ad beneficium in nos collocandum potuerit, coniunctos esse dicemus. A re ipsa beneficium laudabimus, si magnum, si insigne, si insperatum, si incredibile, si perpetuum, si utile, si honestum, si laudabile, si

Torna all'inizio