Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 720


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 34
DIVISIO PRIMAE PARTIS TEXTUS
Postquam determinavit Magister de virtutibus, hic incipit determinare de donis.
Dividitur autem haec pars in partes tres: in prima determinat de donis in communi;
in secunda de quodam donorum, scilicet de timore, quod specialem difficultatem
habet propter sui multiplicitatem, ibi: «Et quia de timore tractandi
nobis occurrit locus, sciendum est, quatuor esse timores»; in tertia ostendit differentiam
aliquorum donorum ad invicem propter maximam eorum convenientiam,
35 distinct., ibi: «Post praemissa diligenter considerandum est in quo differat
sapientia a scientia».
Prima dividitur in duas: primo determinat de donis secundum veritatem; in
secunda movet quamdam dubitationem contra veritatem praedeterminatam,
ibi: «His autem videtur obviare quod Beda de timore Domini dicit». Circa primum
duo facit: primo ostendit dona virtutes esse, et in patria permanere;
secundo ostendit quod in Christo plenissime fuerunt, ibi: «In Christo etiam
haec eadem fuisse Isaias ostendit».
«His autem videtur obviare quod Beda de timore Domini dicit». Hic movet
dubitationem contra determinata: et primo obiicit; secundo solvit, ibi: «Ad
quod dicimus» etc.
QUAESTIO 1
Hic quaeruntur sex: 1 Utrum dona sint virtutes; 2 De numero donorum;
3 Utrum maneant in patria; 4 Quomodo se habeant ad beatitudinem;
5 Quomodo se habeant ad fructus; 6 Quomodo se habeant ad petitiones.
ARTICULUS 1
Utrum dona sint virtutes
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod dona sint virtutes. Gregorius enim dicit in Moralibus,
quod per septem filios Iob, septem virtutes intelliguntur, scilicet sapientia, intellectus,
scientia, consilium etc. Haec autem dicuntur septem dona Spiritus
Sancti. Ergo dona sunt virtutes.
2. Praeterea, Iacob. 1 dicit Glossa, quod per donum perfectum, quod dicitur
esse desursum descendens a Patre luminum, intelliguntur dona gratuita. Sed
virtutes inter bona gratuita continentur, cum Deus sine meritis praecedentibus
eas nobis infundat, ut Augustinus dicit. Ergo virtutes sunt dona.
3. Praeterea, per nomina in proprietates rerum spiritualium oportet devenire.
Sed fere omnia nomina donorum ad aliquas virtutes pertinent: quia pietas ad
iustitiam pertinet; fortitudo autem una de quatuor cardinalibus est; consilium
autem pertinet ad prudentiam, ut dicit Philosophus, in 6 Ethic.; scientia autem
et intellectus et sapientia ponuntur a Philosopho virtutes intellectuales. Ergo
dona a virtutibus non distinguuntur.
4. Praeterea, cuicumque convenit definitio, et definitum. Sed definitio virtutis,
quam ponit Augustinus: «Virtus
est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus
in nobis operatur sine nobis», convenit donis; et similiter etiam quaecumque aliae
definitiones quae de virtutibus communiter assignantur. Ergo dona sunt virtutes.
5. Si dicatur quod dona differunt a virtutibus quia donum est aliquid perfectius
virtute; contra. Secundum apostolum, et Augustinum,
inter omnia alia dona Dei excellentius donum est caritas. Sed
caritas ponitur virtus. Ergo donum non est perfectius virtute.
6. Praeterea, Macrobius distinguit quatuor gradus virtutum,
scilicet politicas, purgatorias, purgati animi, et exemplares, et unus gradus
est super alium. In omnibus tamen gradibus nomen virtutis servatur. Ergo dona
non possunt differre a virtutibus pro eo quod sunt supra virtutes.

Torna all'inizio