Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 47


solitum est — nec aliud leviter esse potest —, Brixienses
pecunia magis quam amore Mediolanensium iam corrupti
super scutiferos regis Boemie, qui primum ante quam imperator
venerat, irruentes equos ipsorum abstulerunt, plerosque
etiam interfecerunt; alii vulnerati pluribusque etiam
semivivis relictis fugierunt. Hoc autem a rege Boemie audito
valde ira commotus est, ac deinde cepit ipse et omnis eius
exercitus, qui valde grandis fuerat, totum Brixiensem episcopatum,
prout poterant, devastare. Interea namque imperator
cum suo maximo veniens exercitu ibi in Brixiensi episcopatu
cum ipso Boemie rege hospitatus est. Ibique per quindecim
fere dies morantes multa castra multasque villas, innumerabilia
quoque Brixiensium loca dissipaverunt atque igne
cremaverunt infinitamque predam Brixiensibus usque prope
ipsam civitatem abstulerunt. Tunc vero Brixienses maxime
perterriti an etiam ne caperentur, statim cum imperatore
pactum inientes, quod tunc optavit imperator, fecerunt.

1



5




10




15

Torna all'inizio