| Infrequens  appellatur miles, qui abest afuitve a signis.
 Involvus  vermiculi genus, qui se involvit pampino.
 Infit  incipit. Sed diversae significationis est ab eo, quod
 est fit. Nam infit agentis est, fit patientis.
 Infiteri  non fateri.
 Infitiari  creditum fraudare.
 Infulae  sunt filamenta lanea, quibus sacerdotes et hostiae
 templaque velantur.
 Inferium vinum  id, quod in sacrificando infra labrum paterae
 ponebatur.
 Inlicium vocare  antiqui dicebant ad contionem vocare.
 Inlices  canales, in quos aqua confluit in viis lapide stratis,
 ab inliciendo dicti.
 Inlecebrae  item ab inliciendo dictae.
 Inlex  producta sequenti syllaba significat, qui legi non paret.
 Inlex correpta sequenti syllaba significat inductor, ab inliciendo.
 Plautus (Asin. 221): “Esca est meretrix, pectus inlex.”
 Inlitterata pax  est, quae litteris conprehensa non est.
 Inlaqueatum  alii pro vincto utuntur, alii pro soluto.
 In conventione  in contione.
 Iustum vadem  idoneum sponsorem.
 Infra classem  significantur, qui minore summa, quam centum
 et viginti milium aeris, censi sunt.
 Intercutitus  vehementer cutitus, hoc est valde stupratus.
 Inlicitator  emptor.
 Infibulati  sacrificabant flamines propter usum aeris antiquissimum
 aereis fibulis.
 | 
 |