Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 61


set quia non poterant conuentus in unius
electione inueniri concordes, hoc ipsi pape
per octo de fratribus, quos ad ipsum mittunt,
denuntiant. Inter quos cum unus esset
eorum notus pontifici Stephanus cognomento
de Marsia, cuius superius feci memoriam,
illum, postquam per eos sibi constitit
de electione diuersa, de gratia prout
placuit in abbatem concessit eisdem. Hic
ad monasterium rediens a fratribus et populo
cum honore receptus est.
Eo anno rex Fredericus in rependium
collati sibi celitus beneficii et triumphi de
Ottone dicto imperatore apud Aquisgranum
sponte se crucis caractere insigniuit.
Dictus papa Rome apud Lateranum
in ecclesia Saluatoris que Constantiniana
dicitur sanctam synodum celebrauit, in qua
cum fuerint patres circiter quadringenti,
de reformatione ecclesie in suo sermone
proposuit, et liberatione potissimum terre
sancte. Interfuerunt autem regum et principum
totius orbis nuntii, legatus quoque
regis Frederici Panormitanus archiepiscopus
Beradus nomine, et Mediolanensis quidam
pro parte Ottonis ad mandatum ecclesie
redire uolentis. Quibus marchio Montisferrati,
qui erat pro parte regis ipsius,
aduersarium se opponens, quod pro Ottone
ipso non deberent audiri, sex in medium
capitula protulit. Primum quia iuramentum,
quod Romane ecclesia fecerat non seruauit,
ut debuit. Secundum quia propter
que fuit excommunicatus adhuc detinet,
nec reddidit, ut iurauit. Tertium qui episcopum
quemdam excommunicatum tanquam
ipsius fautorem nititur confouere.
Quartum quia legatum episcopum alium
capere et in maioris iniquitatis cumulum
incarcerare presumpsit. Quintum quia in
contemptum Romane ecclesia regem Fredericum
regem appellauit presbyterorum.
Sextum quia quoddam monialium monasterium

Torna all'inizio