episcopatus, mittitur a reverendissimo papa Alexandro ad regem, dato sibi comite, religioso
episcopo Sanctae Rufinae, nomine Meginardo. Sed quia iam perfecte coeperat
odisse, ut sacri ordines ecclesiastici a secularibus darentur potestatibus, quacunque vel
occasione, vel ratione potuit, absque dignitatis investitura discessit, quamquam ea intentione
domnus papa illum direxerit. Nec mirum. Qui enim operatus est postea per eum
multa Deus, catholicae illum electioni reservavit. Rex autem quasi despectum se doluit,
et regalis imperii tanquam magnum detrimentum deploravit.
3. Defuncto itaque praedicto papa Alexandro, dum sanctissimus Gregorius VII in
Romanum pontificem Spiritus sancti instigatione ac voto communi clericorum et laicorum,
diu renitens, esset electus, ut sequeretur eum iste in omnibus in Lucanam ecclesiam est
et ipse electus episcopus, atque ab illo postmodum religiose consecratus. Igitur, dum
aliquanto tempore non semel, aut his, sed saepius cum eodem religiosissimo ordinatore
suo moraretur, vitam eius consideravit ineffabiliter mirabilem, ac mirabiliter ineffabilem.
Quia, cum de omnibus et singulis finibus saeculi fieret ad eum concursus, rite omnibus
satisfecit. Veritas vero et iustitia nunquam ori eius defuit; imo quod magis est mirandum,
in ipsis saecularibus negotiis saepius excessit mente, exhilarato spiritu suo coelesti contemplatione;
qui etsi privatus interdum extiterit, revelationibus etiam divinis iucundatus
est et confortatus.
4. Huius, inquam, vestigia dum exequi ferventer desiderat, incipit oblivisci mundum,
ac totis viribus mentis et corporis, die ac nocte, suspirare Deum, committens se non solum
assiduae lectioni, verum etiam continuae afflictioni. Et perscrutatis diversarum auctoritatum
libris, incipit vitam suam perditissimae dampnationis aestimare, atque accepti ministerii
dignitatem grave oneris periculum, non honoris gaudium cogitare, illud vero ante omnia
metuens, quod post catholicam electionem de manu regis annulum suscepit et pastoralem
baculum. Nam irritum prorsus aestimavit quidquid operatus est quasi auctoritate illius
abominabilis investiturae, sed et domnus papa id solum aliquando vituperavit in illo.
Disposuit ergo orationis causa sanctorum aliqua visitare limina, et nescientibus qui cum
ipso erant parentibus ac fidelibus, fit subito monachus, regulae sancti Benedicti et Cluniacensium
consuetudini subiectus. Qui non post multa a beatissimo papa Gregorio invitus
revocatur; in cuius etiam manum quidquid a rege acceperat reddit et refutat, omnisque
datio regalis in illo evacuatur. Ipse vero in plenitudinem dignitatis, vix relicto sibi habitu
monastico, restauratur. Nam et illum subtrahere sibi domnus papa minabatur.
5. Quantae igitur abinceps religionis fuerit,. nec lingua potest referre, nec manus
|
1
5
10
15
20
25
30
|