Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 110

libro III


se Dei gratia iudicare in dignum. (3) Nos vero sentimus quod
quicumque 'Dei gratia' de se dicit, statim signum humilitatis
debet adiungere, quod est 'licet in dignus' vel 'quam vis in
meritus', excepto rege vel imperatore qui post 'Dei gratia' nec
in meritum se nominat nec in dignum. (4) Quod propter excellentiam
dignitatis contingit, quia secularis dignitas non quantum
ecclesiastica se humiliat et inclinat. (5) Recte igitur prelatus
ecclesiasticus ita dicet: 'H. Dei gratia Bononiensis episcopus
licet in dignus'. Alioquin ibi vitium superbie notaretur,
quia nemo debet dignum se Dei gratia nominare, cum apostolus,
qui tantus erat et talis, indignum se vocari apostolum fateatur
28. (1) QUOMODO A RECIPIENTE IN SALUTATIONE BENIVO
LENTIA SIT CAPTANDA.
(2) Potest adhuc et aliis modis ille qui scribit benivolentiam
per ea que de se dicit a recipiente captare. (3) Sunt enim quedam
adiectiva quorum positione gratia comparatur cum debita substantiva
depingunt, (4) ut: 'filius humilis', 'discipulus subditus',
'devotus canonicus', 'servus fidelis', 'amicus obnoxius', 'pater
diligens', 'vir peramans', 'uxor fida', 'socius amantissimus',
'doctor minimus' et his similia que mittenti persone possunt

Torna all'inizio