Ad secundum dicendum, quod amor discretioni coniunctus non facit accelerare
donum, antequam expediat ei cui datur. Non autem expediebat humano generi
hoc donum accipere, antequam experimento disceret quantum eo indigebat, ut
sic acceptum carius haberet.
Ad tertium dicendum, quod aliter est in morbo spirituali quam corporali: ad
sanationem enim corporalis morbi non exigitur ut infirmus vim medicinae et
periculum morbi cognoscat; quod tamen maxime est necessarium in morbi spiritualis
sanatione, quia per humilitatem et contritionem spiritus sanatur: et
ideo quamvis medicina corporalis non differatur, medicina tamen spiritualis
differri potest. Nec tamen ita dilata est ut a principio penitus deesset: quia
quamdiu fuit morbus, fuit medicina morbi, ut Hugo de S. Victore dicit,
quamvis illa medicina non sit omnino sufficiens: sic enim et
medicus corporali aegroto praeparatoria quaedam medicamenta praebet, antequam
perfectam medicinam det: et hic etiam fuit processus Dei in sanatione
humani generis.
Ad quartum dicendum, quod nullus eorum qui praeordinati erant ab aeterno,
etiam ante Christi Incarnationem periit, nec etiam aliquis non praedestinatus,
quandocumque Incarnatio fuisset, salvatus esset. Si tamen aliquod remedium
praeberetur non praedestinato, quod praedestinato datur, scilicet finalis gratia;
ille etiam salvaretur. Sed tamen hoc antecedens est incompossibile ei quod est
eum non esse praedestinatum: unde sic est vera ista: Si Christus praedicasset
alicui praescito, ille poenitentiam egisset, sicut ista: Si gratia sibi daretur, poenitentiam
ageret. Sed utriusque antecedens est incompossibile praescientiae
condemnationis: et ideo quaerere quare Christus illi non praedicavit, vel quare
gratiam illi non apposuit, est idem quod quaerere praedestinationis causam,
quae nulla est nisi voluntas Dei.
Ad quintum dicendum, quod perfectum simpliciter praecedit imperfectum; sed
accipiendo perfectum et imperfectum circa idem, imperfectum praecedit perfectum:
quia motus est de imperfecto ad perfectum; et hoc fit aliquo perfecto agente,
quod oportet prius esse: et ideo in humano genere prius fuit adhibita imperfecta
medicina quam perfecta ab ipso perfecto Deo, qui est perfectionis princeps, ut dicit Dionysius.
|
|